folrium
Folragium. Testam. Ludov. comit. Valent. ann. 1419. ex Cod. reg. 6008. fol. 148. v° :
Legamus dictæ dominæ consorti nostræ omnia blada, vina, Folria,
garnimenta, utensilia et supellectilia, ac boves aratorios, nostra et nostros, quæ
spectabunt et reperientur tempore mortis nostræ in dicto hospitio nostro Granæ, et alibi
infra dicta loca Granæ et Capriliani, et eorum mandamenta et territoria ; dicta tamen
garnimenta, Folria, utensilia, et supellectilia, quamdiu ipsa domina consors nostra
vidue vixerit, ut prædictum est, et a secundis nuptiis abstinuerit ; de quibus Folrio,
garnimento, supellectili et utensilibus fieri volumus...
inventarium.