foraneitas
foraneusest, seu qui non facit residentiam.
Statuimus ut quicumque Foraneus erit ab
ecclesia portando oneri diei et æstus se subtrahens, ei stipendia subsequantur
(f. subsecentur) ut de toto beneficio quod habet in ecclesia
(non) amplius quam viginti solidos in anno Foraneitatis suæ se noverit
recepturum ; quicumque autem de Foraneis stationarius esse voluerit, oportet ut per
40. dies ante nativitatem B. Joannis Baptistæ certum faciat Capitulum quod suam
facturus veniet stationem in festo prædicto, ita quod si postmodum veniens toto anno
servierit, tamen Foraneus habeatur et Foraneitatis legem
subeat.Privilegiis super his dictæ Ecclesiæ concessis...
super residentia et Foraneitate præbendarum, et perceptione fructuum earundem taliter
duximus ordinandum. Infra : Si vero facta prima residentia Canonicus non
habitus pro Foraneo post Kalendas Apriles cesserit, vel decesserit, etc. Quid
vero proprie sit Foraneitas, docet vetus Statutum Ecclesiæ Trecensis apud Camusatum pag. 150 :
Si absentes Canonici residentiam non fecerint per medietatem unius anni
integre, dicti Canonici, qui dictam residentiam non fecerint, tenentur solvere 100.
solid. Celerario Ecclesiæ totiens quotiens defecerint in dicta residentia facienda. Et
si defecerint per unam diem de dicta residentia facienda, nihilominus debent solvere
dictos 100. solidos. Et vocatur ista servitus, seu hujusmodi redhibentia,
Foraneitas. Charta ann. 1217. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 228 :
Nihil autem habeat de pane et vino pro annualibus de Foraneitatibus, hoc est, de
fructibus præbendarum foraneorum Canonicorum, etc. Vide ibid. Ch. 314. Ducimus etiam illud
statuendum, ut secundum consuetudinem vestræ matris Senonensis ecclesiæ Foraneitates
præbendarum, in ecclesia beati Quiriaci observentur, videlicet ut nullus de
substituendis canonicis nisi viginti solidos per annum de præbenda sua recipiat, qui per
dimidium annum Pruvini non fecerit mansionem. Charta ann. 1205. in Chartul. S.
Petri Insul. sign. Decanusch. 25 :
Si vero citra terminum octo mensium,
absque licentia capituli, evagari præsumpserit (canonicus) pro foraneo
habebitur, et tantum contentus erit antiqua Foraneitate, quæ videlicet
statuta est in hunc modum : quod foraneus habebit xxxvj. raserias frumenti, vj. modios
avenæ, xx. capones, argentum de Flandria, et de minutis denariis suis solvet xlvij. sol.
ad opus vicariorum. Ubi Foraneitasintelligenda est de retributione
foraneoattributa. Vide Foraneus 1. et infra Foronitas.