forbatudus
Hic juro..... quod homo aliquis nomine ille, ita factus, cum
armis suis super me venit, et colpus super me misit, et sic mihi Dominus directum dedit,
et tales colpus ei dedi, pro quibus ipse mortuus est, et quod feci, super me fecit, et
ego hodie ipsum facio infra damnum (Edit. Lindenbrog. habet
fordanno) et Forbatudum infra noctes 42. sicut lex est et nostra
consuetudo, apud tres alcarius, et 12. conlaudantes juraverunt, et linguas eorum legibus
direxerunt. Quibus quidem verbis reus cædis pollicetur, se juraturum duodecima
manu, ac probaturum, eum, qui primus sibi manus intulit, jure cæsum, ut qui foris battiderit, seu perperam et contra jus primus percusserit,
For, Ante, prius, et
Battudus, Percussor, a
Battere, Cædere, percutere.
Forbatudumenim
facere, est probare eum haud jure manus injecisse in alium. Formula alia :
Et sic est veritas absque ulla fraude vel conludio, et in sua culpa
secundum Legem Forbatudum fecit. In Lege Ripuar. titul. 77. est de homine Forbatudo, ubi agressor interfectus, dicitur
de vita Forfactus:
Et
tunc ante judicem in araho conjuret, quod eum de vita Forfactum interfecisset.
Decretio Childeberti Regis cap. 4. de raptore : Qui autem edictum nostrum ausus
fuerit irrumpere : judex loci illius solatio collecto ipsum raptorem occidat, et jaceat
Forbatudus. Aliter de vocis Forbatudusorigine censet Somnerus, aitque, vocem conflatam ex voce Saxonica for, quæ vim negandi habet, et batutus, quæ etymon habet ex baete vel boete, idemque sonat, quod bote, emenda, mulcta, ita ut
Forbatudusis sit, cujus mors nullam emendationem aut compositionem admittit.