Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

foruformes

FORUFORMES
. Ode de laudibus Philosophiæ in Catalogo librorum Septentr. H. Walei pag. 184 : Ad mensam Philosophiæ sitientes currite Et saporis tripartiti septem rivos bibite Uno fonte procedentes non eodem tramite. ............ Avis septem Foruformes Athenis materiam Nacte hoc liquore totam irrigarunt Greciam, Que redundans infinita fluxit in Esperiam ;   Non tamen sine ductore vel tuto remigio Quia navem gubernantes Maro atque Cicero, Centum nautas adsciverunt quisque suo studio. Foruformes videtur esse vox ibrida formata ab augmentativa præpositione for vel fore Saxonica : quæ, inquit Somnerus, exponitur plerumque per præpositiones, Per, Præ, Dis, Ultra, Pro, Ante, etc. atque etiam per superlativum. Hinc Saxonice fore-mærest, Strenuissimus. Hoc modo Foruformes dicerentur quasi Forma præcellentes, Formosissimæ. Quæ sint istæ Septem aves (hic enim Avis pro Aveis) ignoro, nisi forsan figurate per eas septem Græciæ Sapientes intelligantur, per quos tota irrigata Græcia, redundans infinita fluxerit in Hesperiam, id est, Italiam. Septem artes.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list