fossataria
T. de Quadryng’ ‥ est rebellis contra prepositum ~ie marescy de Leke et fossatas suas ‥ non vult reparare
Fossa, sepulcrum, ducta origine. Concil. Legion. ann. 1012. can. 23 :
Clericus vel laicus
non det ulli homini rausum, Fossatariam aut maneriam. Synodus Compostell. ann.
1114. can. 8 : His qui servilis conditionis jugum sustinent, vel qui
quadragesimalia tributa persolvunt, redditus solitos qui Fossataria et
Luctuosa nuncupantur, relaxamus, si patrum parentumve suorum hæreditates
incolunt. Charta Ferdinandi Regis Hisp. æra 1081. apud Antonium Tam servus quam ingenuus, seu fiscalis, non
faciat aliquot fiscale servitium Regis, non reddat aliquid pro homicidio quod fecerit,
non rausum quamvis fecerit, non Fossataria, non sigillum positum in hæreditate.
Suspicor Fossatariamtributum esse
LuctuosæHispanorum, et Anglorum
Heriotonon multum absimile, quod ab hæredibus exsolvendum fuerit post obitum propinquorum ; verum in quo præcise situm fuerit, haud mihi facile divinatu.