fraustum
Frausta Terra, Vastum, incultus et eremus ager,
Terre en gast. Tabularium Abb. Belliloci in Lemovicib. Ch. 24 :
Cum vineis, pratis, omnibus
indominicatis, seu et aliis mansis cum Fraustis. Ch. 178 : Dimitto
Fraustos meos de Fonte Asinario S. Petro. Terra Frausta, in Charta Guillelmi I.
Comitis Inculismensis pro fundat. Abbat. S. Amantii, in Tabulario ejusdem Monasterii :
Terras et vineas, et in alia villa sex, terra Frausta et borderia, Humberti Noca,
in ipsa villa, terra, et silva, etc.
Guido
Pictavensium Comes requirebat apud Exsoletiam talem consuetudinem in Terra, quæ
populariter Frosta vocatur, qualem in illa, quæ Frosta non erat,... judicatum est ergo
et definitum ab Adelberto Comite Marchiæ... terram, quæ in Frostum redacta jam esset,
liberam debere reverti, et quietam, in dominium Sancti, cujus proprii juris esse
dignoscitur. Tabular. Absiense : Quendam campum Terræ Frostæ,
etc. Et fol. 71 : Et omnes alias consuetudines, quas habebat in terris, quæ
circum Frostos sunt. Alio loco : Omnes terras, quas ei pater suus dederat
et concesserat circa Frostos.
In omni eximento terrarum
Frostarum, etc.Fundata fuit Ecclesiola in situ seu
fundo... continente 40. acras terræ Fruscæ, pasturæ, etc. Mox : Quas
quidem 40. acras... sine aliquo sæculari servitio, sine decimis alicui Ecclesiæ
solvendis seu subjectione, quia inanes erant et vacuæ, donavit. Nescio an eadem
notione. Deprecatus est me, ut aliquid ex fraterno Frusto, quod est ex ratione B. Hilarii
pertinens, ex curte Cujon... cuidam Mainardo... sub censu 3. solidorum
concederemus. At in Charta ann. 1129. apud Locrium in Chronico Belgico, Frustum terrævidetur dici, quomodo vulgo usurpamus :
un morceau de terre.Fraustumet
Frostumhic dicitur,
Frocusvidetur vocari in Charta Ludovici Regis Franc. anni 1107. quæ habetur apud Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 265 :
Frocos etiam, quos Dominus Fulco
Episcopus dederat Canonicis, et Garinus invadendo eis injuste abstulerat, Ecclesiæ et
ipsis reddidi.Quam
(partem terræ) ... caluminiabant, atque in ea brandonem posuerant ; Frocum
enim esse dicebant. Quippe Froc de la villeappellat Charta ann. 1310. pro Comitatu Pontivensi in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 249. agrum incultum, qui urbi vel ædibus adjaceret, quomodo
Fros, vel
Froc, occurrit in Consuetud. Ambianensi art. 184. S. Audomari art. 13. Tervannensi art. 6. Atrebatensi art. 5. Pontivensi art. 104. Tabular. Episcopat. Ambian. ann. 1282. fol. 36 :
Item
ordinatum est super Frocis et locis omnibus, de quibus controversia erat, etc.
Frou, in Consuet. Aurelian. art. 169. Froux, ou Friche, in Consuet.
de Menetouart. 10. Tabular. Fossatense ann. 1043. fol. 151 :
Si autem cultor
arpenni defuerit, et arpennus in Frou beati Petri redierit, tutor in eo nihil capiet,
usque quo cultor redeat, et arpennum a ministro Abbatis recipiat.
In via ante
hostisias, quæ vulgo Frocus dicitur, nullam justitiam seu dominium habebit.
Via Frocusappellata est, quod juxta viam ædibus præsertim adjacentem fere sit terra inculta et vacua.
Fraux et pasturages, in Consuetud. Arvernensi cap. 28. art. 6. Neque alia, opinor, notione vocem
Flosusurpat Guillel.
Guiart. in Philippo Audace Rege Franc. :
François errent tant qu'il viennent
Es Flos qui lui appartiennent.
Porro a voce Fros, deducta alia
Frosserin Consuetudine Montensi cap. 53. pro in
Fraustisædi attinentibus ædificare.
Item diximus per sacramentum, quod non vidimus... quod aliquis redderet
decimas de feriis, aut de genestis, aut de Foscis, ubi prius fuerant demosmatæ.
Legendum enim puto Froscis, id est, locis incultis, eremis. Sed quid
demosmatævox sonet, fateor, mihi ignotum, nisi legendum sit
domus dirutæ. Vide Friscum.
Istas terras supra nominatas cum pratis et silvis et Frouzis, quæ ad ipsam terram
pertinent.