Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

frepatae

FREPATAE
Vestes, Gallis, Habits trouez, decoupez, frippez, unde vocabulum. Gaufridus Vosiensis part. 1. cap. 74 : Repertæ sunt pretiosæ ac variæ vestes,.... quas quidam in sphærulis et lingulis minutissime Frepantes, picti diaboli formam assumunt. Capitulum Generale MS. S. Victoris Massil. ann. 1218 : Prohibemus ne scutarii vel trotarii eorum deferant Vestes Frepatas. Trepatas Vestes habet Jacobus I. Rex Aragonum in Constitutionibus Catalaniæ MSS. : Item statuimus, quod nos, nec aliquis subditus noster, non portet vestes incisas, listatas vel trepatas, forte quasi terebratas, perforatas. Vide Frapatura et Frappa.
Nescio, an inde petendum sit vocis Fripiers apud nos etymon, pro vestium interpolatoribus, ita ut ii fuerint, qui vestes detritas, frepatas, et laceras venum exponebant : vel potius a ferpe, et ferperie, licet horum vocabulorum notio non omnino mihi comperta sit. In veteribus Statutis pro peagiis Parisiensis civitatis, titulus habetur inscriptus Ferperie. Deinde sequuntur hæc verba : Couvertouers de vair, 6. den. Mantel fourré de vair, 4. den. Chascune penne vaire, 3. den. Item tous garnemens fourrez de vair, etc. Ibi tamen la Ferperie distinguitur de la Pelleterie. Vocis vero Ferpe meminit Guill. Guiart. ann. 1304 : Fust tout l'ost du Roi atournez, Sus hiaus garnemens et sus Ferpes, Çà et là de blanches escherpes.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list