friborga
Friborgaest fidejussio libera, ingenua, nostris
Friborgaidem quod Decenna, seu Collegium vel Societas decem primariorum hominum in unaquaque villa, qui singuli invicem fidejussores erant erga Regem de restaurando damno ab eorum quolibet illato. Fleta lib. 1. cap. 47. § 10 :
Fricborgh, est laudabilis homo astrarius testimonii, liber vel servus, per
quem omnes juxta ipsum commorantes firmiori pace sustententur sub stabilitate
fidejussionis ejus vel alterius per denarium numerum unde, quilibet est quasi plegias
alterius, ita quod si unus feloniam fecerit, novem teneantur ipsum ad standum recto
præsentare. Hæc etiam pluribus docent Leges Edwardi Confessoris cap. 19 :
Præterea est quædam summa et maxima securitas, per quam omnes statu firmissimo
sustinentur, videlicet, ut unusquisque stabiliat se sub fidejussionis securitate, quam
Angli vocant Freoborhges : soli tamen Eboracenses dicunt eandem Tienmannatala quod sonat
Latine decem hominum numerum. Hæc securitas hoc modo fiebat, scilicet, quod de omnibus
villis totius regni sub decennali fidejussione debebant esse universi : ita quod si unus
ex decem forisfecerit, novem ad rectum eum haberent. Quod si aufugeret, daretur lege
terminus ei 31. dierum ; quæsitus interim et inventus, ad justitiam Regis adduceretur,
ut de suo illico restauraret damnum, quod fecerat, et si ad hoc forisfaceret, de corpore
suo justitia fieret. Sed si infra prædictum terminum inveniri non posset, quia in omni
Friborgo unus erat capitalis, quem vocabant Friborghes-heofod, (i. fidejussorem
primarium,) ipse capitalis sumeret duos de melioribus sui Friborgi, et de
tribus Friborgis sibi propinquioribus acciperet de unoquoque capitalem, et duos de
melioribus uniuscujusque Friborgi, si posset habere, et ita, se duodecimo existente,
purgaret se et Friborgum suum, si facere posset, de forisfacto et fuga supra dicti
malefactoris. Quod si facere non posset, ipse cum Friborgo suo damnum restauraret de
proprio malefactoris, quamdiu duraret, quo deficiente, de suo et Friborgi sui
perficeret, et erga justitiam emendaret, secundum quod legaliter eis judicatum fuisset.
Tandem vero sacramentum, quod non potuerunt adimplere per tres Friborgos sibi
viciniores, per se ipsos jurarent, sese nullatenus fore culpabiles, et si quando possent
eum recuperare, adducerent ad justitiam, aut justitiæ dicerent, ubi esset.
Istius institutionis causa et origo habentur cap. seq. Quomodo vero iis casibus in
Friborgum
Friborgaquod
Decenna. Vide Philipps. de Jure Anglos. § 31. et not. 266. Lappenb. Histor. Angl. tom. 1. pag. 589. ubi observat vir doctissimus ante Normannorum tempora vocem
Freoborh, quamvis Anglosaxonicam, non occurrere.