fridgor
Frigdor. Gloss. Longobard. S. Germani Parisiensis, ex veteri Galeni Interprete :
Vomitus sit ex Frigdore et
flegmatum abundantia, etc. Vetus Interpres Alexandri Iatrosoph. lib. 3.
Passion. : Cæterarum vero febrium... nihil ex eis signis habent, qualia sunt
horrores, tremores, Frigdores , rigores. Octavianus Horatian. lib. 2. Rerum
Medic. cap. 16 : Item ex calore immenso, vel ardore, ut est causon,... Frigdore
quoque et singultu. Idem lib. 4. de resina cum oleo : Facit autem ad
totius corporis Frigdorem , et ad ischiam et podagram utilissime prodest.