fulchrum
In Fulchris autem, nisi eos ad id infirmitas coegerit, non
cubabunt, (hæc erat pollicitatio quorumdam pœnitentium) et a festo SS.
Omnium usque ad Nativitatem Dominicam jejunantes, in qualibet sexta feria... a piscibus
abstinebunt, etc. Fulcrum proprie est id quo lectus fulcitur et sustinetur : qua
notione Suetonius dixit Fulcrum Lecti ; de lecto igitur integro per synecdochen
dicitur, ut apud ipsum Juvenalem :
Sacri genium contemnere Fulcri.
Vide Isid. Orig. lib. 19. cap. 26. et infra Fulcralia, Fulcrari, Fultrum et Fultum.