Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

fundora

FUNDORA
, Fundus. Pactum Arichis Principis Beneventani cum judice Neapolitanorum, apud Camillum Peregrinum pag. 319 : Alia vero omnia Fundora, Fundata, sive exfundatas, homines et terras, quibus solidi non sunt dati, dividimus per medium. Mox : Et ipsi homines, qui ipsos solidos habent, tertiam partem securiter possideant. Et fundora vel terras, quæ in partes Langobardorum venerint in sortem, nullo modo ipsi homines possint infiduciare vel vendere. Infra : Exceptuamus ex his omnia Fundora de Liburias, qui pertinet ad ipsum principatum Capuanum, fundata et exfundata, homines et terras. Pactum a Gregorio Duce Neapolis initum ann. 911 : Ut terras, servos, ancillas, seu Fundora per concessiones habetis vos et homines vestri in Liburias.
Ita passim observare est in Chartis Longobardicis nomina masculini generis in plurali numero, in ora, efferri, in nominativo et accusativo. In Tabular. Casauriensi ann. 954. ubi scriptum : In locum, qui nominatur ad Lacora, supra inferuntur hæc verba, i. ad Lacos. Ibidem poiora, pro poio. Fundus nude apud Anastasium in S. Silvestro pag. 12. etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list