furlongus
In eodem prato
et Furlongo Prior et Ric. filius Gileberti partiuntur. Monasticum
Anglic. tom. 2. pag. 283 : Viginti (acræ) in uno campo, ex quibus
quinque acræ sunt in Furlungia, quæ descendit in rivolum ultra spinam, et 5. in
Furlungia ultra vallem, quæ vertitur apud Rugweiam,..... et 4. acræ et dimidium in
Ruxfurlunga..... et in altero campo 20. acras, scilicet in Helefurlunga, etc.
Rursum pag. 144 : Concedo... piscarium... ad longitudinem unius Forlongæ.
Blount, in Nomolex. Anglic. :
Dedit Thomæ Croft et Francisco Lovel Arm. unum Forlongum terræ arabilis
continentem per æstimationem quatuor acras.Justice of peacepag. 146. v.
Madoxpag. 299.
stadium, quarentena, vox formata, ex
Furrow-longe, hoc est, quod longitudine sulci determinatur. Sulcum autem
a Furrow, agricolæ Anglici dicunt, id quod uno progressu aratrum describit, antequam regrediatur, et continet plerumque 40. perticas, hoc est, octavam partem milliaris Anglici. Cowellus
Furlongumdici annotat, quasi
ferlingum, seu
ferlingatam terræ: sed hanc sententiam improbat idem Spelmannus.
Forlonge, vel
Forlongne, Forlonger, venatoriæ artis sunt vocabula, dicunturque de cane, qui feram eminus, vel ex longinquo insequitur. Sed et
Fourlongnerpro eo, quod
Forlignerdicimus, dixit Philippus
Mouskes:
Le Comte Estase de Boulongne,
Ki del parage ne Fourlongne.
Furlegan, Adultera, apud Schilter. in Glossar. Teutonico. Vide Farlegani.