gadiator
Ipso die Pontius Murator obiit, pro cujus anniversario
Gadiatores ejus dederunt Ecclesiæ S. Salvatoris xl. solidos.
Testament. Florentii de Castellana ann. 1398. ex Schedis Præsidis De quibus Missis sit executor et Gadiator D. Episcopus Forojuliensis.
Occurrit hac notione in Testam. Rogerii Vicecomitis Biterr. ann. 1193. apud Baluz. tom. 2.
Hist. Arvern. pag. 500. in Statutis Massil. lib. 1. cap. 28. § 4. lib. 2. cap. 44. et
infra in Vadium. Item constituo et ordino Gadiatores meos ad omnia
legata et debita solvenda... dominum Grassensem episcopum et Petrum de Camerata
canonicum Forojuliensem, de quorum conscientiis plenius confido, quod sint fideles et
utiles, zelatosque salutis animæ meæ. Vide infra Gagiarius
2.