gageria
Ego
Amedeus Dominus de Coloniaco... promisi Abbati et Ecclesiæ nominatæ, quod quidquid boni
vel adversi mihi contigerit pro Gageria, quam Abbas et Ecclesia S. Eugendi habebant apud
Jasseron a bonæ memoriæ Amedeo de Coloniaco avunculo meo : quam Gageriam dominus
Bernardus de Toria, tunc temporis Bellicensis Episcopus et Abbas S. Eugendidomino
Stephano de Villars nepoti suo dedit et concessit. Testament. Roberti I. Comitis
Claromont. ann. 1262. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 288 : Si contingeret
quod dictus Robertus filius meus posset redimere Gageriam veteris Brivatæ et Gageriam
villæ Brivatensis, quas habet et tenet a me Capitulum Brivatense in pignus, etc.
Statuta Eccl. Meld. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 900. art. 51 : De Vadiis non
accipiendis : Præcipitur Sacerdotibus districte, ne accipiant Gagerias vel
admodiationes, nisi de decimis, quia species est negotiationis. Plura vide in
Vadium.