gaid
vel Gisele, Ferrum, hastilia. Gloss. Pith.
Ferrumet
hastiliacum
Gaidvel
Gisele. Duo sunt articuli prorsus distinguendi.
Ferrumet
hastileejusdem notionis esse palam est.
Gaid, ut existimo, idem est qui Fidejussor, et
Gisele, certo idem qui Testis. Leges Rotharis
Si quis
servum suum proprium... dimittere voluerit tradat eum prius in manum alterius hominis
liberi, et per garantix ipsum confirmet, et ille secundus tradat eum in manu tertii
hominis eodem modo, et tertius tradat eum in quarti, et ipse quartus ducat eum in
quadrivium, et thingat in Guadia (hoc est, si bene conjecto, Tradat in manus
fidejussorum) et Gisiles testes ibi sint, et dicant sic : De quatuor viis ubi
volueris ambulare liberam habeas potestatem. Adnotat doctissimus Editor in Cod.
Esten. scriptum esse : Et thinget in Guida ad Gisel, et sic dicat : De quatuor,
etc. In Cod. vero Cathedr. Mutin. : Et thinget in Gaida et Gisal, et sic
dicat, etc. Nihil necesse est moneam Glossatorem Pithœanum ad has Leges aliasve
similes attendisse, et ipsi Guadia, et
Giseleidem quod Gisiles, Gisel vel
Gisal. Vide Gisiles et Vadium.
Thinga in Gaida , i. e. Donare in publico. Paul. Diacon. lib. 1. cap.
13 : Plures a servili jugo ad libertatis statum perducunt, utque rata eorum
haberi posset libertas, sanciunt more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus
ob rei firmitatem quædam patria verba. Vide Grimm. Antiq. Jur.
Germ. pag. 162. 332.