galabrunus
Nullus fratrum nostrorum pannis, qui dicuntur Galabruni, vel Isembruni,
vestiatur. S. Bernardus de Vita et morib. Religiosor. cap. 9 : Putasne,
ibi cuiquam Galabrunum aut Issenbrunum quærebatur ad induendum ? Statuta vetera
Domus Dei Parisiensis MS. : Sorores habebunt singulæ 3. camiseas, et 3. succamas
talares, unum pelliceum agninum novum et suum vetus, si opus fuerit : tunicam unam de
sagio nigro vel subrufo pretii ulnæ 5. solid. ad plus, supertunicale agninum ejusdem
coloris et pretii, pallium nigrum de Ysembruno, vel Galebruno, vel de sagio, et caligas
albas, vel nigras, et bottas rotundas. Regestum Parlamenti dictum Olimfol. 32. verso :
Præpositus Parisiensis arestaverat Galebruna, quæ Everardus de S.
Laudo paraverat seu tinxerat Parisius, forisfacta, ut dicebat, occasione cujusdam
constitutionis, factæ inter textores et fulones de pannis factis extra villam Parisius
non parandis,.... dictum fuit, quod nihil actum erat contra constitutionem, quia
Galebruna non sunt panni, etc. Regestum Peagiorum Paris. : Tiretaine,
Galebrun, et tout autre drap ourdis, etc.Ponamus delicatas vestes et nullus deinceps Isembruna, saia, Valenbruno, vel
ejusmodi aut etiam subtilioribus pannis utatur,