galletus
In quarum prima (acie) fuit
Dominus Galfridus Charnis cum multis Galletis, qui statim, victi sunt ab Anglis.
Ubi Galletinon sunt viri
galeati, uti vult
Gallenses, quos
Galoisvocat Froissartes 1. vol. cap. 121. et alibi non semel, quique nostris contra Anglos semper militarunt. Chronicon Bertrandi Guesclini MS. :
Ainsi disoit Bertrand, qui bon Galois estoit.
Quibus verbis alludit ad Gallensium virtutem bellicam : vel certe quod ita
nuncupari ambirent viri nobiles, qui in Walliam pro Gallensibus militandi causa
expeditionem susceperant, ut apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 291. 514. et
alios.Gagliardo, eodem sensu, dicunt, nostris
Galoisnuncupati. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 313 :
Certaine quantité de gens d'armes, qui lors estoient appellez Galoys, se fussent
logiez en la ville de Lorriz en Gastinnois.Galloirevero appellatur Mensa ad ludum lapillorum, vulgo
En une rue de la ville de Villiers, où sont les
Galloires à jouer aux galés.