ganata
Ganado, Grex, armentum :
Ganadero,Pastor. Fori Jaccenses :
De appellitis ita statuimus. Cum homines de villis, vel qui stent
in montanis cum suis Ganatis, audierint appellitum, omnes capiant arma, et dimissis
Ganatis, et omnibus aliis suis faziendis, sequantur appellitum, etc. Infra :
Ganata, cum descenderint, nullus audeat furare vel rapere vel pignorare ulla
occasione, et non jaceant in vetatis militum, nisi per unam noctem. Certa loca sint, in
quibus Ganata bibant, ne cequiæ frangantur. Eximinus Salanova : Et tales
non peytant in aliquo cum hominibus signi Regis, nec pro Ganatis, neque equis, ut quidam
dixerunt. Charta Garciæ Fernandi Comitis pro Ecclesia S. Petri de Cardenna æræ
1010. apud Yepezin Chron. Ord. S. Benedicti :
Illo Ganato Ecclesiæ S. Petri
talem foro habeat sic illis de illas villas ad pascendum per omnes terminos in montes,
et in fontes, in paludibus, defensas etiam, et in molinaris, etc. Alia Sancii
VII. cogn. Sapientis, apud eumdem : Si vero Ganatum vestrum cum alio extraneo
mixtum fuerit, et hac de causa illud nobis dare noluerit, mando in fide unius Monachi
vel Fratris vestri Ordinis, sine alio sacramento donet vobis, quantum duxeritis esse
vestrum. Infra : In omnibus locis, in quibus meum Ganatum et aliorum
debet pascere, etc. Passim in Chartis Hispanicis. Ita porro hanc vocem Hispani
usurpant, quomodo olim nostri et Angli vocem Gagnagepro omni apparatu rustico, in quo recensentur animalia, atque adeo oves ipsæ.
del Molinoin Repertorio Fororum Aragoniæ.
Concedo... ut vestri Ganati proprii... pascant sine omni montagio
per montes et omnia pascua per quæcumque regii Ganati pascere habent per totum regnum
meum.