Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

garathinx

GARATHINX
, vox perinde Longobardica. Papias : Garathinx, donum. Editus perperam præfert Garethinis, ut alius MS. Garechinis. Gloss. vett. : Garathinx, donatio universitatis. Aliæ : Garathinx fecerit, id est, donatum quid fecerit extra hostem. Ex voce thing, donum, munus, et German. gar, prorsus, omnino. Lex Longob. lib. 2. tit. 1. § 8. Rothar. 223. : Si quis ancillam suam propriam matrimoniare voluerit sibi ad uxorem, sit ei licentia, tamen debeat eam liberam thingare, et sic facere liberam, quod est Widerboram, et legitimam per Garathinx, id est, per libertatis donationem, vel per gratuitam donationem, id est, morgengab, etc. Boerius ad d. § : Nota, quid sit guiderbora, quæ est res libera, et Garathinx, id est, legitima. Tit. 14. § 1 : Per Garathinx, id est, donationem. Tit. 35. § 6. Liutpr. 54. (6, 1.) : Charta donationis per Garathinx facta. Adde tit. 14. § 11. tit. 15. § 1. 3. tit. 34. § 1. Rothar. 167. 172. 174. 225. Editio Heroldi tit. 60. § 2. tit. 62. § 4. tit. 89. § 2. tit. 91. § 1. Gairetihinx semper præfert. Apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 34. 47. 61. legitur Garantinx, Garanthinx, et Garanchinx. Glossar. Longab. in cod. Vat. : Gairethix, obligatio ; in cod. Cavens. : Gairethix, qui recipit donum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list