gardia
In Gardia, deposito seu commenda habere, etc. Vide in Warda.Gardianiapud Fratres Minores. Occurrit in Necrologio
Gardiani, seu Custodis apud Anglos. Litteræ anni 1548. apud Rymer. tom. 15. pag. 179 :
Præposituras, magisteria, præsidentias, Gardianias
societatum, seu officia in locis prædictis habentium, etc. Vide
Custos.Gardianus terræ Angliæ, Gardianus regni, apud
Knyghtonum ann. 1284. 1287. 1321. Gardianus
marchiarum orientalium et occidentalium versus Angliam, apud Baluzium tom. 2.
Hist. Arvern. pag. 670. Gardianus Flandriæ, apud Martenium tom. 3. Anecd. col.
423. Gardianus Burgundiæ, apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 265. Gardianus Normanniæ
Gardianidicuntur apud Fratres
MinoresPræpositi Monasteriorum. Breviloq. :
Guardianus dicitur, quia est
superior inter Fratres Minores, custodiens conventum.Brunetfol. 68 :
Super facto bestiarum
forotanorum et extraneorum et Gardianorum... ordinatum est... Si aliquis pastor, seu
Gardiarius non possit habere in gardia sua aliquam bestiam extraneam, etc. Guardiani
pastorgantes, in Transactione ann. 1501. ex Schedis Præsidis de Mazaugues.
Propter quod procurator dicti reverendi Patris
auctoritate regia se fecerat Gardiari in jurisdictione omnimoda criminali et civili
Religiosorum ipsorum. Diploma de Jurisdictione Canonicorum S. Aredii apud
Stephanotium tom. 2. Fragm. Hist. MSS. : Officiales prædicti in sua institutione
jurabunt Decanum et Canonicos Gardiare et deffendere cum bonis suis a quibuscumque,
prout in Litteris regiis et privilegiis continetur. Vide Warda.Nos et successores nostri Francorum Reges custodiemus,
Gardiabimus et defendemus, prout bonus Princeps et bonus Gardiator facere potest...
dictos Archiepiscopum et Capitulum. Rex Fr. dicitur Fundator et Gardiator Studii Parisiensisin Epistola ejusdem Academiæ, tom. 1. Anecd. Marten. col. 1383. Chartul. Latiniac. :
Gardiator dicti Abbatis et Monasterii ad deffendendos ipsos ab
injustitiis, violentiis, etc. Vide Lobinelli Glossar. tom. 3. Hist. Paris. Gardeor, alicujus societatis religiosæ præpositus. Charta ann. 1277. in Chartul. Campan. ex Bibl. reg. fol. 78 :
Frere Hugue Revel Gardeor des Poures de Crist, etc. Vide infra
Guardianus.Gardier. Charta ann. 1335. ex Tabul. Flamar. :
Dilectis nostris Amalvino
Azimo curæ nostræ jurato, Mayo de passu Gardiatori regio, etc. Alia ann. 1406.
in Reg. 165. Chartoph. Pierre Coustam, dit Mortier,
nostre Gardier à Vienne... pour garder nos droits et jurisdiction à l'encontre de
l'arcevesque dudit lieu de Vienne. Vide infra Gardire.Nos Beatrix juvenis D. G. Comitissa et
Marchionissa Provinciæ, filia et hæres D. Raymundi Berengarii Comitis quondam et
Marchionis Provinciæ, assistentibus et consentientibus nobis Romæo de Villanova et
Alberto de Tarascono administratoribus et Gardiatoribus datis nobis a Berengario patre,
etc.
Volo et ordino, quod Margarita uxor mea sit tutrix et Gardiatrix liberorum
meorum et administratrix eorumdem... et quod habeat tutelam, gardam et administrationem
eorum liberorum meorum... quandiu ipsa a secundis nuptiis
abstinebit.Donamus decimas
et Gardias vinearum, quantum habemus et appellamus in vinea de Ugolator et in vinea de
Gendalber.Pontius de Maderias in extremo vitæ suæ positus, quod ipse in tota
terra sua, sive in honore S. Guillelmi neque bailiam, neque vicariam, sive Gardiam
habebat... recognovit. Deinde Raimundus Pontius ejus filius... abbati de bailia, et
vicaria, et commenda, quas in honore S. Guillelmi requirebat,... guirpitionem
facit. Vide in Warda.Gaidia, Glastum. Reg. sign.
PaterCam. Comput. Paris. fol. 135. r°. col. 2 :
Item quod inhibicio Gardiarum et aliarum tincturarum fieret,
ex qua posset haberi per totum regnum xx. m. lib. Turon.Warda, Cura servandi ac tuendi aliquid. Est etiam locus, ubi aliquis custodiæ causa manet. Stat. Niciæ sæc.
Item cum (Camperii) colligent bladum et messes,
medietas ipsorum colliget tantum, et alia medietas custodiet suas Gardias et Gardias
aliorum, qui colligent ; et ante natale Domini non colligent denarios, vel ficus pro
Gardiis suis. (Fr. )