garnisio
De victualibus autem Garnisionis, licet
multa per ignem deperierint... multa tamen remanserunt ex eis. Charta Philippi
Pulcri anni 1304. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fl. cap. 28. Item quod ad opus
Garnisionum nostrarum bona eorum... eis invitis non rapientur. Nangius in
Chronic. ann. 1296 : Fugati de prælio omnem Garnisionem, quam ducebant cum bellico
apparatu, totaliter amiserunt. Vide eumdem ann. 1249. et in Philippo III. ann.
1274. Pro bladis, aliisque granis,
vinis, animalibus, lignis, aut aliis munitionibus, sive Garnisionibus suis
quibuscumque, quas et quæ pro victu et necessariis earumdem, ipsis in servicio nostro
existentibus, in domibus et hospitiis, per terram, sive aquam devehi et deferri
faciunt, seu adduci, ad pedagium .... minime teneantur. Vide Litteras ann.
1351. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 443. etc.Et feit prendre toutes les Garnisons, qui en la ville estoient, et les feit
mener au chastel. Occurrit passim ibi, et apud Froissartem, Monstrelletum, et
alios. Garisoneadem notione dixit l
e Roman de Garin:
Jusqu'à la nef ne se sont arrestié,
La Garison en ont à mont porté,
Le pein bescuit, et char salée assés.
Garnisio torcularium. Necrol. Bitur. Ms. : Item tota Garnisio
Belliloci vendetur quantum vendi potest, de quibus quilibet habebit sex denarios
Paris. Garnison, eodem intellectu, in Lit. ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg.
Franc. pag. 495. art. 21. et Guarnison, in aliis ann. 1371. ibid. pag. 462.
Garnisionesdicta ipsa præsidia militaria in castris, quomodo vocem hanc hodie usurpamus. Nangius in Vita S. Ludovici ann. 1265 :
Æstimantes.... Garnisionem munitionis egressam pro foribus exercitum invasisse.
Magna quantitate victualium, artilleriæ et tractus ibidem dimissa, quæ erat
sufficiens ad custodiam dicti castri spatio duorum annorum et ultra cum triginta
pugnatorum Garnisone.de la FontaineArgentarii Reg. ann. 1351. cap.
Des draps de laine:
Des draps dessusdits l'en a
delivré à chascun pour cotte hardie et houce six aulnes et demie, etc. et le demeurant
est demeuré és Garnisons de la taillerie, etc. Des Garnisons de l'argenterie et de
l'inventoire G. de Monstrueil pour deux aulnes de drap d'or mattabas et 4. aulnes de
velluaux violet, c'est asavoir le drap d'or prins ésdites Garnisons, et le veluau dudit
inventoire, etc. Garnisons du Temple, ibidem.De Garnisonibus in navibus portandis. Generaliter decernimus
observandum quod omnes mercatores portantes in aliqua nave Massiliæ... valens duc. libr.
vel amplius portent Garnisonem, et pro servitiali suo ausbergotum, vel curellum.
Ibid. pag. 466 : Statuimus quod... unusquisque Judæorum (navigantium)
habeat semper et portet secum unam Garnisonem ferream in eundo et redeundo in
viagio. Forte posset intelligi armatura perfecta, suis constans partibus omnibus,
quæ totum garniatseu ornet hominem. Vide Garniso.
Garnestura, Quidquid ad munitionem castri vel oppidi necessarium est ; item quivis ornatus cuivis rei conveniens, Gall.
Pro munitione et Garnistura... castri vestri, etc. De
Garnistura mitræ, in Inventario Ecclesiæ Noviom. an. 1419.Garnitordicitur, qui illos accommodat. Arest. parlam. Paris. ann. 1303. in Reg.
Olimfol. 106. v° :
Cum forbissatores ensium villæ Parisiensis curiæ
nostræ conquesti fuissent, dicentes quod .... Garnitores forellorum ensium opera,... ad
officium dictorum forbissatorum .... pertinentia, .... exercebant ... Per arrestum
nostræ curiæ dictum fuit, quod ipsi Garnitores mercaturas suas bonas ensium et
forellorum ac Garnisionum eorumdem ..... poterunt asportare vel mittere
Parisius. HincGarnison, pro Panno vesti assuto, vulgo
Item cinq tessus de soie, sanz Garnison.
Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 323 : La moitié d'une
Garnison d'une piece de robe, garnie de toile. Sed et pro re qualibet, quomodo
Choseusurpamus, occurrit in aliis Lit. ann. 1380. ex Reg. 117. ch. 188 :
Icellui Hugues print un sac, où il avoit pluseurs Garnisons, desquelles ledit
suppliant ne scet, ne ne sceut onques la quantité, ne queles elles estoient.Item
unam payrolam cupri parvi valoris sine Garnitura, continentem unam crugam aquæ.
Vide Garnimentum in Garnire.Garnitus, Instructus,
Garnietiamnum nostris,
Warni, Picardis. Capitularia Caroli C. tit. 26. § 6 :
Unusquisque infra patriam cum pace
et sine oppressione pauperum... et in hostem, vel ad placitum, sive ad curtem veniens,
de suo sit Warnitus, et de domo sua moveat, ut cum pace venire..... possit. Adde
tit. seq. pag. 248. Eadem Cap. tit. 45. § 25 : Nobis in adjutorium, prout citius
potuerint, veniant, et ad hoc omnes semper Warniti sint.