gavalum
Dedit.... cambam unam, et in bolengreia furnum
unum, et in foro Gavalum unum.
A majore Ecclesia B. Virginis et
aliis conventualibus Ecclesiis, per earum villas in Comitatu Cameracensi recepimus
Gavallum, et tactis Sanctorum pignoribus publice juravimus, quod in Ecclesiis dictis
Deo servientes et res eorum, si deprimerentur injuste, pro nostro posse, contra
quoscumque conservaremus ; et hoc beneficium non ad alium, quam ad legitimum heredem
Flandriæ transferremus... Hæc est autem colligendi Gavalli mensura et ordo. Carruca
debet dare dimidium modium frumenti et dimidium avenæ ; manu operator qui terram
cultivam non habet, debet unum mencaldum frumenti et unum avenæ ad mensuram
Cameracensem ; Cameracique suum tenentur comportare Gavallum ad locum eis
prædictum. Chartular. Aquicinctense fol. 40 : Nobis solvitur dimidius
modius frumenti et avenæ de Gavalo. Pluries occurrit ibid. et
alibi.Catellania de Cameraco et Gavalus de Cambresis sunt de
pertinentiis Flandriæ,