gentes
Dum tamen peregrini illi de amicitia nostra et Gentes laicæ existant.
Vetus Ceremoniale MS. B. Mariæ Deauratæ : Elevat Sacerdos Hostiam et Calicem in
quantum potest bene et dessenter totum insimul pro monstrando Gentibus, id est,
Populo astanti. Ibidem : Cantantes predictum Planctum (B. Virginis,
Stabat Mater) non possint videri a Gentibus, nec ipsi videant Gentes, ut securius
possint cantare sine timore, quia forte videndo Gentes turbarentur. Gentes in hoc se
cognoscentes et expertæ, in Arresto Parlamenti Paris. ann. 1372. apud Lobinell. tom.
3. Hist. Paris. pag. 71. col. 2. Vide Gens.Mandantes dilectis et fidelibus
Gentibus Compotorum nostrorum, Thesaurariisque nostris Parisius, et omnibus Receptoribus
et Justitiariis regni nostri præsentibus et futuris, etc.