glassus
Glais. Rituale Suessionense apud Marten. de antiqua Ecclesiæ Disciplina pag. 330 :
Debent
omnia signa Ecclesiæ pulsari, et tandiu quod omnis consecratio sæpedicti chrismatis
compleatur. Post Glassum autem istum nemo præsumat in tota civitate signum aliquod
pulsare. Consuetud. Sangerman. ad calcem Histor. ejusdem Monasterii pag.
Tunc juniores Monachi pulsabunt le Glais in parva
turre. Ibid. pag. Debent primo pulsari omnes grossæ
campanæ in magna turri ; secundo duæ, tertio omnes in pulsatione quæ vocatur li
Glais. Item pag. Dupliciter motiones pulsabuntur in
magna turri cum Glaso. Vide Classicum.