glessum
Succinum. Tacitus de Morib. German :
Succinum, quod ipsi Glesum vocant inter vada atque in ipso littore
legunt. Plinius lib. 37. cap. 3. de Succino : Certum est gigni in insulis
Septentrionalis Oceani, et a Germanis appellari Glessum itaque et a nostris unam
insularum ob id Glessariam appellatam. Quo loco censent quidam, glessum nihil
aliud esse, quam quod Anglo Saxones glæs, Galli, Germani, et Angli Glassevocant, hoc est,
vitrum: neque enim succinum, quod sit
succus arboris, uti vult Plinius, appellatum, sed a voce Hebraica, quæ seu
vitreum, vel
Gleyepot,
Glas.