gonela
gonelis, vel ad
gonelashabendas fieret, sic dicta Bulla Pauli III. PP. pro secular. S. Egidii ann. 1538 :
Alii officiarii
prædicti certas pensiones, Gonelas nuncupatas... persolvere
tenentur.Omnia supradicta et singula serventur, etiam in mulieribus bonis cedentibus, hoc
salvo quod mulieres non teneantur Gonelam expoliare, sed usque ad Gonelam cetera
vestimenta, et velum et bendam, cum bonis cederent, dimittere tenentur. Matth.
de Afflictis JC. Neapolit. in Decis. 315 : Maritus mittit uxori suæ, quando est in
domo patris vel fratris, Gonellas de serico. Stat. Ferrar. ann. 1279. apud
Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 424 : De Gonellis dominarum frexatis,
cum gironibus et crespis et butonis, octo solidos Ferrarienses... Et in Gonella de
Mantatura fodrata de pellibus, etc. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166.
Chartoph. reg. ch. 390 : Ainsi comme icelle femme senti ledit Jehan, elle se
esveilla et se leva toute esmeue et effrayée, prist sa Gonelle ou cotelle pour soy
cuider vestir. Vide Gunna 1.