gradale
Versus Gradales, Responsorius Gradalis, etc. in Ordine Romano, qui cantatur ad
gradus. Ugutio : Graduale a gradibus dicitur, quia in gradibus canitur.
Hoc etiam Responsum vocatur, quia choro cantante, ab uno versus respondetur.
Amalarius lib. de Ord. Antiphonarii in Prologo : Notandum est, volumen, quod nos
vocamus Antiphonarium, tria habere nomina apud Romanos. Quod dicimus Graduale, illi
vocant Cantatorium, qui adhuc juxta morem antiquum apud illos in aliquibus Ecclesiis uno volumine continetur. Sequentem partem dividunt in nominibus. Pars, quæ
continet Responsoria, vocatur Responsoriale. Et pars, quæ continet Antiphonas, vocatur
Antiphonarius. Adde Hugonem a S. Victore in Speculo Eccl. cap. 7. lib. 2. de
Offic. Eccl. cap. 18. Beletum cap. 38. Durandum lib. 4. cap. 19. Innocentium III. PP. lib.
2. myster. Missæ cap. 31. Jacobum de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 34. etc. Lex Aleman.
tit. 16. § 2 : Si Clericus, qui in gradu in Ecclesia publice lectionem recitat, vel
Gradale, etc. Gradalis Karoli Imperatoris, apud Sugerium lib. de Administr. sua
cap. 20. Capitula Guilleberti Episcopi cap. 9 : Ut Dominicas et festivitates
præcipuas excolere, per Gradalem suum et nocturnalem canticum non ignoret.nocturnali, unde officium diurnum significare videtur. Capit. Caroli M. ann. 789. cap. 78 :
Monachi ut cantum Romanum pleniter et ordinabiliter
per nocturnale vel Gradale Officium peragant secundum quod beatæ memoriæ genitor noster
Pippinus Rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum cantum tulit ob unanimitatem
Apostolicæ Sedis et sanctæ Dei Ecclesiæ pacificam concordiam.Constituit Graduale post officium ad Missam (al. Missas
)
cantari. Chronicon Reicherspergense de eodem Pontifice, ann. 424 : Hic
constituit, ut Psalmi Davidis 150. ante sacrificium antiphonatim canerentur, quod ante
non fiebat, sed tantum Epistola et Evangelium recitabatur. Ex hoc instituto excerpta de
Psalmis a B. Gregorio PP. primo Introitus, Gradualia, Offertoria, Communiones cum
modulatione ad Missam in Ecclesia Romana cantari cœperunt. Gradualia et
Alleluyacomposuisse S. Ambrosium scribit Honorius Augustod. lib. 1. cap. 88. Nostri
Greeldicebant. Glossar. Lat. Gall.
Grecpro
Greel, editum in Consuetudine Claromontensi art. 249. Catholicon Armoricum,
Grazal, G. Greel, ung Livre à chanter, L. Gradale.
Robertus Bourronus in Hist. Merlini MS. : Tu t'en iras en ces parties, où les gens
sont qui ont che saint Graal, et toujours mais sera ta paine, et tes livres retrais, et
volentiers ois de toutes gens. Deux Greaux, inter libros Capellæ Ludovici
Hutini, in illius Inventario. Un Messel et un Greel, in Testam. Caroli Comit.
Valesii ann. 1320.Degré. Lambertus Ardensis pag. 161 :
Hic Gradalia et
indicula de area in aream, de domo in coquinam, et camera in cameram,
etc.Grasale. Pedag. Avenion. ann. 1215. ex Cod. reg. 4659 :
De centum Gradalibus, unum Gradale. Vide infra
Gradalus.