Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

greniciae

GRENICIAE
, Termini, metæ, limites. Charta Bolconis Ducis Furstenbergensis ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 41 : Quod ipsa civitas Friburg habere debeat omnia jura civilia plenarie et perfecte usque ad gades et Grenicias villæ Gunzendorff, et usque in medium villæ Polznitz, veluti aliæ civitates, sitæ in nostro Ducatu, habeant, eorum metis, gadibus et Greniciis. Ibid. pag. 42 : Donamus etiam præfatæ civitati ... unum rubum liberum in omnibus metis, gadibus et Greniciis, sicut jacet et jacuit ab antiquo. Alia Bolkonis Ducis Silesiæ pag. 391 : Prout dicta villa in suis metis et Greniciis circumferentialiter est distincta. Litteræ Ruperti Electoris Palatini ann. 1356. apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 576 : Cum omnibus et singulis metis, gadibus, juribus, jurisdictionibus, dominiis, utilitatibus et directis Greniciis, circumferentiis et limitibus, etc. Rursum occurrit pag. 621. Vide Granicies. et Haltaus. Glossar. German. col. 752. voce Græntze.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list