guardianus
Guardian, in Charta ann. 1339. ex Schedis Præsidis
Litteræ Regis Edoardi III. ann.
xvi. quibus recognoscit secundum conventiones initas cum Ducissa Britanniæ et
tutore et Guardiano Ducis Britanniæ, se accepisse mutuo a prædictis Ducissa et tutore
mille libras sterlingorum, quibus solvendis omnia sua bona et hæredum suorum
obligavit. Vide Warda.Abbas bedellum suum Guardianum nuncupatum...
habeat. Vide Bedellus.Guardianus de duana, in Charta Soldani pro Pisan. ann. 1174. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 1. pag. 197. Alia ann. 1198. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 443 :
Promitto singulis annis Guardianos silvæ facere jurare silvam allevare, et
arbores custodire, et jus vestrum reddere.