guarus
Si vero pro his... querimonia
qualiscumque exorta fuerit, nostram ecclesiam, absque rerum suarum dispendio, et
adjutricem et Guaram constituimus. Gwer, eadem acceptione, in Charta ann. 1265.
ex Diplomat. Bajor. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 103. col. 2 :
Quod autem hujusmodi donationis testes et prosecutores, quod Gwer vulgariter
intelligitur, sumus et erimus in perpetuum præsentibus litteris sigilli nostri munimine
roboratis publice protestamur. Vide Garantus.