gubernala
Ut autem fratres audierunt
(Simonem abbatem esse captum) venerunt et abstulerunt eum a Richardo, et
duxerunt eum Romam, et posuerunt eum in Gubernala. Abbas vero de captione se
liberavit. Ubi Muratorius tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1053. edidit
Gubernacula. Castri seu carceris nomen videtur.