guerpire
Déguerpir, nostris, et in Consuetudinibus municipalibus, passim. Liber Miraculorum S. Bertiliæ Virg. num. 3 :
Quandam terram feodalem... eisdem legitime
vendidit et Guerpivit.
Warf.
Gherpir, in Poem.
de CleomadesMS. :
Tous ont Gherpi tentes et trés,
Cascuns d'aus s'est de là sevrés.
Sic nos
supradicti diffinimus, laxamus et Guirpimus ista omnia suprascripta Domino Deo et S.
Mariæ, sanctoque Victori et monachis Massiliensibus præsentibus et futuris.Ingenuitatem illorum et alodem manibus
Gurpierunt. Concilium Francoford. ann. 794. can. 3 : Res proprietatis...
Gurpivit atque projecit. Concilium Bituricense ann. 1031. can. 6. Et si tunc eam (uxorem) habuerit, mox ei
abrenuntiet, quod lingua Francorum Gurpire dicimus. Adde Fulbertum Carnot.
Epist. 51. Gurpir, in Consuetudine Baionensi tit. 8. art. 10.
Omnes illas malas consuetudines.... Gripio et dimitto. Hanc autem... Guirpitionem
facio pro redemptione animæ meæ.Gulpir, in Consuetudine Avernensi cap. 21. art. 16. 17. 18.
Culpine, Werpitio, ibid. d. art. 16. 17.
Calumniam super hoc Guipivit in manu mea.Ego Baudricus Sejerons et soror
mea Umberga Sejerona.... concedimus et Gurpissimus Deo, etc.Sic laudo et Guarpisco
sancto Policarpo sine fraude et malo ingenio.Gurpirein Charta ann. 1328. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 567 :
Quicquid in terris jurium habemus... totum damus, Guspimus, omninoque
desamparamus.Facis cessionem
et Gurpicionem Domino et sancto Leopardino et monachis hic commanentibus de omnes
consuetudines, quæ in villa Vivaris esse videntur.Hæc est carta de diffinimento et
Guirpimento, quod Raymundus Guillelmi episcopus Nemausensis et frater ejus Bernardus
Guillelmi fecerunt domino suo, etc. Werp, eadem acceptione, in Charta ann. 1259.
ex Chartul. Valcel. sign. E. ch. 55. Vide mox Wirpitio.Post quandam expetitionem
seu Gurpinam.Ego Raymundus Bernardi Vicecomes
et uxor ejus Ermengardis... facimus vobis domno Raymundo Barcheonæ Comiti...
evacuationem et Gurpizonem de tota ipsa civitate de Carcassona. Idem recurrit
col. 1133.Fecit Guirpem in manu
Ermengardis Comitissæ.Gaufridus et frater ejus terram
Guerpivit... concedentibus et Guerpum facientibus Sanctione domino ejus, etc. Hujus
Guerpitionis testes sunt, etc.Gurpitur, in Tabulario Conchensi in Ruthenis Ch. 305.
Guerpitseu dimittit. Chartul. S. Petri Carnot :
Odo, Brunellus dictus, ecclesiam de Evorea, quam dudum hæreditario quidem,
sed injurioso jure, laicus possederat, Guerpo in manu mea posito, sanctæ ecclesiæ per me
restituit. Ibidem : Ipsam calumniam quam ipsa guerpivit, postmodum
Henricum filium suum relinquere et super altare S. Petri Guerpum ponere fecit.Godefridus D.
G. Cameracensis episcopus... Noverit universitas vestra quod cum domina Maria de Montai
decimam, quam apud Caudri tenebat in feodum a dom. Egidio de Reumont milite, fabricæ
ecclesiæ nostræ Cameracensis pro trecentis et sexaginta Paris. vendidisset, et diu
dilata fuisset werpitio, quia dictus Egidius homines non habebat sufficientes ad
werpitionem faciendam, cum homagium illud teneret a dom. Adam de Caudri milite et eum
rogasset ut homines suos pares ejusdem feodi ei commodaret ad werpitionem ejusdem decimæ
faciendam, et idem Adam homines sufficientes non haberet, ut dicebat, et idem feodum a
dom. Willelmo de Haussi dictus Adam teneret, eumdem Willelmum rogavit ut ei homines suos
ad opus dictæ werpitionis faciendæ commodaret. Idem vero Willelmus Johannem Deswes loco
suo et homines suos, scilicet Renaldum de Tum militem, Johannem de Haussi præpositum,
Dodelinum, Jacobum, Walterum Hiraut, Johannem villicum de Honnechies, Araulfum de Sancto
Hylario et Walterum de le Sotiere, eidem Adæ transmisit. Constitutis igitur in pleno
capitulo Cameracensi dom. Egidio de Reumont, dom. Adam de Caudri, Johanne et hominibus
prædictis, dicta Maria, Werricus filius ejus primogenitus et Heluidis uxor ejusdem
Werrici, dom. Balduinus frater ejusdem Werrici et Hugo frater eorum minor natu, decimam
dictam sub testimonio dictorum hominum in manus dom. Egidii de Reumont ad opus fabricæ
ecclesiæ Cameracensis reportarunt, semel, secundo et tertio recognoscentes se nichil
juris habere de cætero in decima memorata. Quo facto, idem Egidius
homines prædictos adjuravit et adjurari fecit per dom. Adam et Johannem, qui vices
Willelmi gerebat, ut judicarent si de cætero dicta Maria, Werricus et alii prædicti, vel
eorum hæredes haberent aliquod jus in decima sæpe dicta. Qui, consilio habito,
unanimiter et concorditer judicarunt, quod dicta Maria et alii, vel eorum hæredes nichil
juris habebant de cætero in decima memorata. Postmodum vero idem Egidius dictam decimam
in manus dilecti nostri Johannis de Valencenis canonici Cameracensis, cui vices nostras
specialiter, quantum ad hoc, commiseramus, ad opus fabricæ ecclesiæ Cameracensis
reportavit liberam ab omni servitio et justitia sæculari.... Et tunc, ut omnia rite
agerentur, ad preces capituli sæpedicti, Egidius, Adam et Johannes dictos homines
adjurarunt, ut judicarent si dicta fabrica bene et legitime, secundum ea quæ acta erant,
esset in decima prædicta. Qui tandem consilio habito, unanimiter judicarunt, quod ipsa
fabrica erat bene et legitime secundum legem patriæ in decima sæpedicta, etc.Villas nuncupatas illas, in pago illo, sua
spontanea voluntate nobis per fistucam visus est Werpisse, vel condonasse. Werpire per
stipulam, in veteri Charta apud Labbeum tom. 1. Miscell. pag. 531. Baldricus
Noviom. lib. 3. cap. 74 : Absolvere eum nolebat, nisi prius dimissionem manu
propria (quod et vulgo Werpire dicitur) faceret ex omni beneficio, quod infra ambitum
Cameracæ civitatis habeat. Charta ann. 1149. apud Sanjulianum in Matiscone pag.
251 : Præterea finivit et Werpivit calumniam, quam faciebat in villa de
Montibus.Tunc in ipso placito in præsentia Principum eosdem
servos Wirpivit, et S. Benigno reddidit. Adde Chron. Besuense pag. 517.sive donum, in Charta ann. 1173. in Hist. Vergiac. pag. 141.
Guerpison, vel
Gurpizon, in Consuetud. Burdegal. art. 85. 86. et Angeriacensi art. 117.
Guerpie, in Consuetud. Marchensi art. 147.
Werp, in Tervan. art. 11. et Insul. art. 53. 80.
Werpire, passim in Chartis Burgundicis, apud Perardum pag. 90. 91. 92. 98. 136. 137. 138.
Notitia Warpituria, et eos, qui hanc notitiam
subterfirmaverant....... Istas res et omnia supra denotata Warpiverunt, et se exitum
fecerunt, etc.