haccus
Nactus, Stragulum, quo totus equus insternitur, in Bulla Leon. IX. PP. ann. 1054. ex Contin. magn. Bullar. Rom. pag. 1. col. 2 :
Confirmamus
tibi omnia, quemadmodum in privilegiis patrum nostrorum apostolicorum virorum sunt
inscripta, crucem videlicet, et pallium suo tempore suoque loco ferendum, insigne quoque
sustivi (leg. festivi) equi, quem Haccum vocant nostri Romani. Non
rectius editum Naccumapud Miræum tom. 2. pag. 1132. col. 1. Vide Nactum.