haeredes
Custodes, prædiis pupillorum feudalibus fruerentur, et eo nomine militaribus obsequiis ac servitiis obnoxii hominia dominis præstarent. Quod potissimum inductum constat, in favorem dominorum feudalium, quorum intererat vassallos habere, qui feudalia omnia servitia possent adimplere. Idque jus est tutelæ Nobilis, quæ in Gallia adhuc observatur, et in Anglia ac Normannia Regi defertur, censeturque inter jura regalia. Pupilli vero, minores ætate, quibus nullum fere jus erat in bonis paternis, quorum ususfructus erat penes tutores, qui eos alere et educare habita conditionis et dignitatis ratione tenebantur, eorumdem bonorum
Hæredestantum nuncupabantur, tanquam solum iis aliquando fruendi jus competeret, eorumque adipiscendorum, hæreditatis adeundæ instar, spe alerentur : quo etiam sibi iis in bonis, quorum dominos sese inscribebant tutores, jus esse indicarent, licet possessionem nondum adiissent. Habetur in Tabular. Majoris Monasterii fol. 159. Charta
Gaufredi
Comitatus Andegavensis naturalis Hæredis, subscripta, a Fulcone Vindocinensium Comite naturali. Et fol. 118 :
Auctoramentum super hoc expetivimus Fulconis,
qui Vindocinensis comitatus naturalis Hæres est, obtinente eum avunculo suo suprataxato Comite Gaufredo, honoris hujus aliquando expers remanserat.
Exstat in Archivo Ecclesiæ Ambianensis Charta ann. 1221. in qua Bernardus Hæres, Robertus vero de Bova,
Baillivus terræ de Morolio inscribuntur. Nempe Robertus
tutorio jure Morolium tenebat, Bernardo adhuc in pupillari ætate constituto. Hinc
frequenter in Catalogo Militum ferentium Bannerias, Philippo Augusto regnante,
Hæredeslegimus
de Veteriponte, de Vaurin, de Carency, de Roye, de Ponte S. Maxentii, de Triangulo, etc. et apud Willelm. Britton. lib. 7. Philipp. pag. 171 :
Et Hæres Hugo Novi castri.Hæredumtutores dominos sese inscribebant feudorum pupillarium, complura exempla proferunt Scriptores. Lambertus Ardensis pag. 150. scribit Balduinum Bethuniensem,
mortuo Albæmarlæ Comite, imprægnatam
ejus viduam duxisse uxorem, et Albæmarlæ factum fuisse Comitem et nominatum. Idem
Scriptor tradit, Arnoldum I. Ardensem Dominum, ducta Clementia Hugonis Comitis S. Pauli
vidua, ejus filiorum impuberum tutelam suscepisse, factumque S. Pauli Comitem. Robertus
Ludovici VI. Regis Franciæ filius, ducta Rotrodi Comitis Perticensis vidua, susceptaque
filiorum Rotrodi tutela, Comes Perticensis dictus est. Idipsum de Edmundo Lancastriæ
Comite prodit Pithœus, qui ducta in uxorem Blanca, Henrici III. Comit. Campaniæ vidua,
Comitem se Campaniæ inscripsit, Joannæ Hæredisjure, cujus tutelam susceperat, et quæ postmodum Regi Philippo Pulcro nupsit. Exstat ejusd. Edmundi Charta ann. 1277. in Tabul. Eccl. Meld. hoc initio :
Nous Eymond fieuz le Roy de Engleterre, de
Champaigne Cuens Palasins, faisons à savoir, que come tençons fut entre nous pour la
raison de l'oir de Champaigne, que nous tenons en nostre garde, d'une part, etc.
Denique Ingelrannus Codiciaci Dominus, Comitis Ruciac. et Comit. Pertic. viduis in uxores
ductis, Ruciacensis, ac deinde Perticensis Comes appellatus est, quod utriusque hæredum
tutelam nactus esset, ut refert Duchesnius in Hist. Codiciac. lib. 6. cap. 6.Ex
his majorem natu Odonem Franci Burgundionesque congregati in unum, licet reluctantem,
tutorem Caroli pueri, Regnique elegere gubernatorem, quem unxit Galtherius
Archiepiscopus Senonum. Conditionem addit Albericus ann. 994 : Ad
reprimendam quorumdam insolentiam superborum, et retundendam late bacchantium rabiem
Normannorum, de consensu Principum, conscensus ad regalis coronæ gestamen concessus est
Odoni, quousque spatia Regius Puer nondum ad regnum idoneæ percurrisset ætatis.
Chronic. breve ex Bibliot. Thuana : Deinde inito consilio Francorum, electus Odo in
regnum ad tempus. Chron. Turon. : Odonem... Regem sibi præficiunt, eique
Carolum puerum
custodiendum tradunt tali pacto, quod post 7. annos Carolo puero regnum
Franciæ relinqueret, et Odo Regiis insignibus depositis, Dux in posterum remaneret,
retento nomine Regis et honore. Ordericus Vitalis lib. 7. et Chron. S. Petri
Vivi : Ludovicus Rex Francorum, Caroli Calvi filius, reliquit filium suum parvulum
Carolum, qui Simplex vocatur, cum regno, in custodia Odonis Principis. Denique
Philippus Mouskes, de eodem Odone :
Si fisent li François le don
Del roiaume al Conte Wedon,
Pour garder en liu de droit oir,
Ki la terre devoit avoir,
Por çou con tenoit à sage,
Tant que l'Enfes auroit eage,
Et pour la terre conforter
Li fisent couronne porter.
Balduino II. Imperatore CPolitano adhuc in puerili ætate constituto, necdum rebus
gerendis, iisque difficillimis, idoneo, ut qui vix annum ætatis 12. attigisset, Galli, qui
Constantinopoli, et in toto Imperio Orientali, sedem fixerant, consilio habito, eligendum
Principem censuerunt, qui Imperium, quoad Balduinus legitimam esset consecutus ætatem,
administraret, et contra hostium incursus et conatus fortiter tutaretur. Eam in rem
delectus Joannes Briennensis Exrex Hierosolymitanus, qui et filiam Balduino pacisceretur,
et Imperium tutoris vice administraret, concesso insuper Imperatoris titulo, eoque, ut mos
est Imperatorum, solenniter coronato, hac tamen conditione, ut quando Balduinus suæ tutelæ
factus esset, Imperio cederet, illudque genero resignaret : quod pluribus prosecuti sumus
in Historia nostra Gallo-Byzantina lib. 3.hæredumtitulo tantummodo donarentur, quamdiu in tutorum potestate essent, penes quos jure
tutelæ nobilis, quæ passim in nostris Consuetudinibus municipalibus
Gardevel
Bail nobleappellitatur, pupillarium possessionum, ut ita dicam, dominium, vel, si mavis, administratio remanebat : quorum etiam nomine hominia supremis dominis exhibebantur, non vero pupillorum. Unde et fluxit mos, diu apud nostros servatus, teste supra laudato Tillio, ut in Gallia litteræ omnes, quæ in Cancellaria conficiuntur, Tutorum Regni et Rectorum nomine inscriberentur, non Regis, ut qui nulla per ætatem fungeretur administratione : contentus ut plurimum sola hæredis Regni appellatione, quo legitimum in eo jus sibi esse cunctis notum esset. Ita Joanna Henrici Navarræ Regis et Campaniæ
Hæredem Glocestriælegimus filium Ducis Glocestriæ, cujus tutela penes Angliæ Regem erat. Eo denique sensu Conradus junior, Friderici Imperatoris ex Isabella Hierosolymitana filius,
Hæres regni Hierosolymitaninuncupatur in Chron. Elvangensi sub ann. 1246. Isabella quippe matre extincta, cum Conradus longe abesset, nec spes esset proxime affuturum, Franci Hierosolymitani, Regium titulum, et Regni curam Alisiæ et ejus marito Hugoni Cypri Regibus contulere, hominiumque præstitere, salvo tamen jure Conradi, inquit Sanutus lib. 3. part. 11. cap. 16. Ejusmodi porro
Hæredummentio est præterea in Quoniam Attachiam. cap. 91. 92. 93. 94. 95. et in Fleta lib. 1. cap. 9. 11.
Droit de desherencevocant, cum scilicet nullus adest hæres, de quo ii passim.
Her, pro
Héritier, Hæres, apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 18 :
La royne
de Jérusalem, qui estoit droite Her du royaume, etc. Libert. de Chagnyann. 1282. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 381. art. 7 :
Deissent et affermessent
lidiz preudommes que il ne sont tenuz de sigre les Hers monsieur Philippe de
Montagu. Hinc Hérage, Genus, vulgo
Que s'il est aucun qui se die noble et de
noble Hérage... Or estoit ainsi que ledit Sasse-ville si estoit et est noble de noble
Hérage.Audivi de Hærede tuo Vassione, quod omnia per suam stultitiam pauperibus
dispergere non cesset, et tibi, qui hæres ejus es, nihil reservet.Tempore autem quo crevit prædictus Miro et voluit capere hereditatem sive
immeliorationem, mater ejus jam dicta propter quasdam Hereditates Luctuosas filiorum
suorum, quas retinebat in rebus jam dicti Guillelmi, etc.Hæreditantes, libertate donati legitimam hæreditatem adire poterant. Charta ann. 1201. ex Chartul. Pontiniac. lib. 5. ch. 25 :
Homines quidam
de Venossa, qui vocantur Hæredes, vel alii, habent usagium in prædictis
nemoribus. Nisi, quod forte potius est, intelligantur ii, qui ex alio dominio
alicubi sedem fixerunt, ibique bona immobilia possident. Vide Hereditagium 2.
Et certe Hérité, ea notione, occurrit in Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 374. art. 1 :
Chacun an à certain jour, les chiefs d'ostel Héritez de
ladicte ville (de Tournay) , etc. Charta Considérans que icellui Jehan de Meritain
escuier (Bearnois) a entention de soy Héritier et demourer en nostre
royaume, etc. Vide supra Habitantia 4.
über die Erbvertrægetom. 1. pag. 14. et Haltausii Glossar. German. col. 355. voce
etc.