hamallus
Ista omnia ubi suus Hamallus est, super quem res
primitus agnita fuerit, aut intertiata, fieri debet. Ubi variant MSS. Codd.
Unus : Ista omnia facere debet in mallo, ubi ipse Amallus esse dignoscitur,
etc. Alter : Ista omnia in mallo debent fieri, ubi ille est Hamallus , id
est, qui suscepit causam ad mallandum in vicem alterius. Ubi mallumcitatus est.
Ista omnia facere debet in mallo, ubi ipse Rhamallus esse
videtur. Quo loco Wendelinus Rhamallum, vocabulum ex Latino Romanicum existimat, locumque esse, in quo judices considebant sub
Ramalibus, seu in loco superne ramis tecto :
Hamallus, ita ut is fuerit, qui ad
mallumpro alio venit, illius causam suscepturus. Hinc
Causas ipsius
licentiam habeat absumendi vel Homallandi. Et infra : Cum æquitatis
ordine licentiam habeat respondendi vel Homallandi. Ubi homallarenon est
admallare. Hamallareenim est patrocinium alterius suscipere : quique id suscipit muneris,
Hamallusdicitur : quod omnino formulæ titulus evincit :
Ut causas
auctorum adsumendi suorum aliquis licentiam habeas. Admallare vero est ad mallum, seu in jus citare, vocare.