haula
Havre, olim
Hable, vel
Havle, ex quo
Habulum, de quo supra. Occurrit non semel in Charta Radulfi Paganelli, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 564 :
Duas partes decimarum de Haulis de
Asceleria... quidquid ad eam pertinet in omnibus rebus et decimis Haulæ, etc.
Regestum Philippi Augusti Herouvallianum fol. 29 : Tenet de Domino Rege S.
Walericum et advocatiam terræ S. Walerici et le Havle pro 10. libris de reditu.
Willel. Guiartin Histor. Francor. MS. ann. 1304 :
Et grans nez profondes et larges,
Chascune fermée à chable,
Plus de cinq cens dedans le Hable.
Alibi :
Mariniers esloignent de Hable.
Reperitur etiam in Statuto ann. 27. Henrici VI. cap. 3. et in Consuet. urbis
Bononiæ art. 22. 23. 24. Portus vero sic nuncupati, quod in iis religentur naves : Arabes
enim habalavincire et nectere dicunt.
Habliisdem est funis, unde
Chables, pro spissioribus funibus, quibus naves ad portus religantur. Sunt, qui putant vocem
Havre, ab
AberBritannica ortam, quæ ostium fluminis sonat, apud Giraldum Cambrensem lib. 2. Itiner. cap. 2 :
Versus
Aberteivi, id est, casum Teivi fluminis in mare. Havene d'Acre, pro
Havre, habetur in Itinerario MS. Comitis Pontivi.