heerwadium
Releviispecies quod ab hærede ad rehabendum feudum paternum vel bona hæreditaria domino præstabatur. Leges feudales Ottonis Comitis in Tecklenburg. apud Ludewig. tom. 2. pag. 301 :
Si filius ministerialis nostri, vel hæres legitimus, si filius non est,
patre præmortuo intra annum et diem jus quod Herwede dicitur, in castro nobis vel
Camerario nostro præsentaverit, jus bonorum suorum per hoc salvabit. Si vero
præsentatum, nec per nos nec per Camerarium nostrum recipere vellemus, sub testimonio
Castellanorum hoc relinquet, et sic iterum jus bonorum suorum salvabit. Per equum
meliorem præmortui, vel cum dimidia marca, si equus non est, Herwedium exsolvit, dummodo
loco et tempore hoc exhibeat, sicut prædictum est. Si vero intra annum et diem exhibere
hoc noluerit, bonorum suorum jus perdet. Qui vero propter legitimam necessitatem
exhibere non potuerit, vel quia est peregrinus, vel ex legitimis causis detentus, si
necessitatem evadit, qua hora sibi de præmortuo innotuerit, ab eadem prædictum anni et
diei competit ad Herwadium exhibendum. Item si ministerialis noster moritur sine
legitimo hærede, et unus ex cognatione, de qua plures agere possunt pro hæreditate,
alios in dolo prævenerit, equum præmortui pro Heerwadio exhibendo ; si quilibet aliorum,
quibus hæc actio competit, dimidiam marcam exhibuerit nobis debito loco et tempore,
sicut prædictum est, eodem modo illos audiemus, sicut eum qui primo loco nobis exhibuit
equum. Item exhibitio Herwadii per tutores eorum qui sunt minorennes eodem modo, loco et
tempore completur, sicut per hæredes ipsos, qui sunt legitimæ ætatis. Vide
Heriotum, Catallum, Relevium.