hidalgus
Fidalgo. Hieron. Blanca in Comment. Rerum Aragon. pag. 734 :
Militum autem
vox et Infancionum id sonat, ut priori equestris ordinis viros nuncupemus, quos vulgari
sermone Cavalleros : posteriori vero, quos vocare solemus Hijos dalgo. Leges
Alfonsinæ part. 2. tit. 21. lege 3 : Fidalguia,... es nobleza que viene à los omes
por linage. Filii dalgo, dicuntur in Foris Aragon. lib. 1. tit. de Officio
Justitiæ Aragon. Charta ann. 1289 : Dom. Rex Portugalliæ, et Comes Boloniæ fecit
cum Consilio suorum Ricorum hominum, et suorum filiorum de algo tale
incautum. Proinde iidem, qui nude Homines de linagendicuntur, in Charta Lusitana apud Brandaonum in Monarch. Lusitana tom. 4. pag. 272. Eumdem vide ibid. pag. 268. 279. v°.