historiae
Historiæ et cætera, quæ in Ecclesia leguntur, non debent
legi in Refectorio, donec in Ecclesia incipiantur.
Declaramus quod beneficiati et
clerici in sacris ordinibus constituti non artentur ad omnes Historias, quas
Kathedralis Ecclesia nostra Pataviensis ex singulorum institutione observat, decantat
aut solemnizat ; sed unusquisque
satisfacit conformando se Breviario diocesis nostræ Pataviensis in
dicendis Horis canonicis.De Impositionibus Historiarum per circulum anni :
Annalis scripto sub tali noscitur ordo.
Septuagesima sic lege quod Deus omnia mandat
Quinque libros Moysi, quos claudit Passio Christi.
Tempore mœsticiæ leges verba Hieremiæ.
Post Pascha legimus quod Lucas exemplificavit.
Post Pentecosten Regum liber exit in hostem,
Donec ad Augustum : Salomon tnnc argue stultum.
Per totum mensem Sapientia proferat ensem.
Job lege Septembri, Thobiam, Judith, et Esther.
Octobris mense Machabeus atque recense
Verba Prophetarum bis sex lege mense Novembris,
Donec ad Adventum Domini veniesque Decembris,
Profer in Adventu Esaiæ verba diebus.
Post Natale legas Paulum, sic fine quiescas.
Vide Usus antiquos Ordin. Cisterciensis cap. 39. 41. 43. Concilium Arelatense
ann. 1260. cap. 6. Statuta Synodalia Guill. Majoris ann. 1314. Metropolim Salisburg. tom.
3. pag. 45. Radulfum in Vita S. Richardi Episc. Cicestrensis num. 68. 69. Gobelin.
Personam in Cosmodromio pag. 289. etc.Sequitur Dominica prima post octavam Paschæ, i. e. secunda post
Pascha, ut nunc loquimur : Nota quod in ista Dominica cantatur Istoria,
Dignus es Domine, etc. quæ Istoria cantatur per duas Dominicas. Hoc Responsorium,
Dignus es, etc. etiam hodie canitur Dominica tertia post Pascha, ut Dominica quarta.
Si oblitus fuero, etc. de quo sic in laudato Ceremoniali :
Sequitur
Dominica tertia post octavam Paschæ... Nota quod in ista Dominica cantatur
Istoria, Si oblitus fuero, etc. quæ Istoria cantatur per duas Dominicas,
scilicet in ista et in sequenti ; quare si in prima Dominica vel in sequenti cadat
aliquod festum in albis vel in capis, potest et debet celebrari, et non prolungatur.
Tamen commemoratio fiet de ipsa Dominica cum antiphona et oratione consentientibus ipsi
Historiæ. Pluries recurrit infra simili notione in eodem Ceremoniali.Historia istius festi est Historia
festi Nativitatis B. Mariæ, excepto quod ubi dicitur Nativitas vel Nata, debet dici
Conceptio vel Concepta.Textum
Evangeliorum etiam auro gemmisque decoratum, Historiam, id est, medicinalem librum,
etc. Infra : Missale, Capitulare, et Historiam vetus novumque Testamentum
continentem.