hospitare
Si quis Hospitaverit
privatum vel alienum,... poterit eum noctibus habere duabus tanquam hospitem.
Thwrocz. in Ladislao Rege Hungar. cap. 82 : Apud Marchionem Estensem magnifice est
Hospitatus.
Quæsivit a venerabili patre domino
Francisco Mylon sanctæ Sedis Apostolicæ prothonotario dictique Prioratus commendatario
et administratore ibidem presente, si eum Hospitaret et ad pernoctandum
reciperet.Ne quis scienter Hospitetur in sua domo furem vel latronem. Utitur Plinius.Mansionaticumpræbere vol accipere. Charta Willelmi Comitis Nivernensis ann. 1159. ex Tabul. Eccl. S. Cyrici Nivernensis :
Quod Willelmus
Nivernensis Comes Guillermi Comitis ad Ordinem Cartusiæ conversi filius, guerram cum
inimicis suis licet invitus exercens, terram Canonicorum S. Cyrici Nivernis cum manu
militum Hospitatus est, et bona hominum Canonicorum indebite accepit, contra tamen jus
et consuetudinem prædecessorum suorum, qui in terra nullam Hospitandi consuetudinem
habuerunt.
Si memorati Archidiaconi vel Decani ad domos vestras
declinaverint Hospitandi, ultra quam fuerit honestum et justum, a vobis non debeant
aliquid extorquere. Charta Roberti Comit. Moretonii ann. 1453. apud Stephanot.
tom. 13. Fragm. Hist. MSS. pag. 122 : Excepto quod si necessitas Hospitandi illi
incubuerit in domibus burgensium monachorum, licentiam hospitandi habuerit.
Adde Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 604. Hosteller, Poëtis nostratibus. MS. :
Mout furent bien la nuit servi,
Li sain furent bien Hostellés.
Prendre ostel, metaphorice dicitur de Christo, qui novem menses in utero B. M. V. hospitatus est. Bestiar. Ms. :
Jhesu Crist nostre creatour,
C'est l'unicorne espéritel
Qui en la Virge prist ostel.
Noverint universi... quod ego Robertus Putes de S. Albino super Deppam
et hæredes mei tenemur facere Abbati et Conventui S. Vandregisili singulis annis
servitium de duabus partibus grossarum decimarum de S. Albino Hospitandis.