huesium
Huée, etiamnum dicimus. Vita Ludovici Pii anno 840 :
Quibus id agentibus,... conversa facie in sinistram partem, indignando
quodammodo, virtute, quanta potuit, dixit bis, Hutz, Hutz, quod significat, Foras,
Foras. Unde patet, quia malignum spiritum vidit, etc. Ita Husde clamore militari confuso ac incondito usurpat non semel Villharduinus num. 89 :
Et li Hus
ere si grans, que il sembloit, que terre et mer fundist. N. 127 : Li Hus
de la noise fu si grans, que il sembla, que terre fondist. Et n. 212 : Et
fu li Uz et la noise grans. :
Quant se furent entretenu,
Le cri leverent et le Hu.
Lors leisserent cheval aler
Là oussies uns Hus lever,
Et une noisse, et un cris.
Huerie, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1380. ex Reg. 118. Chartoph. Reg. ch. 27 :
Pour cause du fouel,
Huerie et
cornerie qu'il avoit fait, etc. Unde Huyer, Clamores edere, in aliis Lit. ann. 1416. ex Reg. 169. ch. 256 :
Les pasteurs qui gardoient
les bestes crioient moult haultement en Huyant le loup. Huier trompes,
Buccinare, in Chron. S. Dion. lib. 5. cap. 27. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag.
311.Unde verbera,
Hutesiæ clamores, querimoniæ, sanguinis effusiones emergere possent. Fleta lib.
3. cap. 7. § 6 : In coactionibus oportet, quod coactus statim cum evaserit,
clamorem, strepitum et Hutesium faciat et levet. Sed apud Practicos Anglicos,Hu, Huirie, et
Hurie. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 252 :
Pour
ce il eust fait cry ou Hu. Aliæ ann. 1432. in Reg. 174. ch. 233 : Pour la
noise qa'ilz faisoient se leva un Hu pour faire assembler le voisiné. Crioient les
bonnes gens de la feste, qui à grant Huirie les suirent, in aliis Lit. ann.
1349. ex Reg. 78. ch. 247. Aliæ ann. 1467. in Reg. 194. ch. 251 : Icellui Poncharry
mena grans cris et Huries, ausquelles survindrent, etc. Unde La justice et
jurisdicions.... de Heux brisié, quæ scilicet de ejusmodi clamoris in fractione
cognoscit, in Libert. Jonvill. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 295. art. 9.Si quis ad vestigium
minandum, vel latronem persequendum admonitus venire noluerit, quinque solidis
condemnetur. Ubi vestigium minare, est
per vestigium sequi, ut est in Lege Salica tit. 39. Adde cap. 1. et 2. ejusdem Decretionis. Capitula Caroli C. tit. 11. cap. 5 :
Commendaverunt etiam, ut si alicui denunciatum fuerit, ut ad
accipiendum latronem adjutorium præstet, aut aliquis sonum inde audierit, ut ad latronem
accipiendum concurratur, et se inde retraxerit ut ad hoc adjutorium non præstet, si
liber homo fuerit, bannum dominicum componat ; et, si colonus fuerit, ictus
accipiat. Ubi sonus, idem est quod apud Anglos,
Huesium levatum. Similia habentur tit. 39. cap. 2.
Amerciamentapro
Hutesio non levato, vel
levato et non secuto, in Fleta lib. 1. cap. 20. § 114. vel
de Hutesiis levatis injuste, vel si juste, tunc non prosecutis, qui ea levaverint, et per quos deficit secta. Lib. 2. cap. 52. § 16. et
lib. 1. cap. 34. § 2 : Ideo excipere poterit et dicere, quod secta non fuit bene
facta, eo quod statim Hutesios non levavit : et si levavit, illud tamen non ad villas
vicinas et propinquiores non manifestavit, nec scelus illud Coronatoribus vel aliis
Ballivis Regis non ostendit ; sed inde subticuit, etc. Adde Will. Thorn. pag.
2022.Omnes tam milites, quam alii, qui sunt 15. annorum et
amplius, jurare debent, quod utlagatos, murdritores, robbatores, et burglatores non
receptabunt, nec eis consentient, nec eorum receptatoribus : et si quos tales noverint,
illos attachiari facient, et hoc Vicecomitibus et Ballivis suis monstrabunt, et si
Hutesium et clamorem de talibus audierint, statim audito clamore sequantur cum familia
et hominibus de terra sua. Ibidem cap. 10. § 1 : Quia sunt quidam, qui
statim fugiunt post feloniam, et capi non possunt, statim post tales levetur Hutesium,
et fiat post eos secta, de villa in villam, quousque malefactores capiantur, alioquin
tota villata in misericordia Regis remanebit. Adde Fletam lib. 1. cap. 27. § 1.
Statuta Willelmi I. et Roberti I. RR. Scotiæ locis laudatis, et Additamenta ad Matth.
Paris pag. 149. 150.Blountin Nomolex. Anglic. :
Mandatum est
Gulielmo de Haverhul Thesaurario Regis, quod civitatem London capiat in manum Regis, eo
quod cives ejusdem civitatis non levaverunt Hutesium et clamorem pro morte magistri
Guidonis de Aretio et aliorum interfectorum, secundum legem et consuetudinem
regni.Hutesium, fuit inconditus clamor ; atque ita appellatur in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 65 :
Si quis audito clamore non exierit, reddat
Oversenessam Regis, aut plane se ladiet. In Regiam Majest. lib. 4. cap. 5. § 3 :
Clamor aut vox popularis, clamor viciniæ, quod a vicineto levaretur. Sequela
clamoris, lib. 4. cap. 15. Lever Huy et cry, apud Brittonum pag. 54. v. Clamor violentiæ, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 71. § 3. Ex quo id moris etiam in Germania obtinuisse docemus :
Arma licite ab his feruntur, qui violentiæ
sequuntur clamorem. Clamorem autem violentiæ omnes sequi tenentur, qui annos
discretionis habent, et gladiis accingi possunt, etc.clamor, aliud
Huesium, etsi sæpe confundantur. Leges forestarum Scoticar. cap. 15. § 4 :
Et si non possit
(capere) debet levare Huy et cry. Et cap. 22 : Debet
levare Hoy et cry. Ubi cry, est
clamor popularis ; Huyvero videtur esse clamor cum cornu. Junguntur autem quia uterque clamor adhibebatur. Will. Thorn. cap. 25. § 9 :
Venit cum clamore et Hutesio. Ita in mandato de
Juratis ad arma : Vigiles levent Hutesium super eos undique, et eos insequantur cum
tota villata et vicinis villatis cum clamore et Hutesio de villa in villam donec
capiantur. Regiam Majest. lib. 4. cap. 23. § 2 : Si quis latronem in
damno suo invenerit cum furto, clamorem super illum statim levare debet cum cornu, vel
cum ore, si cornu non habeat, cum alio clamore in vicinia, etc. Statuta Willelmi
Regis Scotiæ cap. 4. § 2 : Debet levare cornu super illum de illo
deforciamento. Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 818 : Et arrepto cornu
circumivit Abbatiam bis vel ter, levando Hutesium super Abbatem et conventum.
Knyghton. ann. 1326 : Omnes, qui poterant cornu sufflare, vel vocem Hutesii
emittere, etc.Clamorisusus, seu
Hutesii levandisuper reos obtinuit etiam in Gallia. Exstat enim Statutum pro urbe Parisiensi, inter Judicia, Consilia et Arresta expedita ann. 1274. in Parlamento Assumpt. B. M. in quo
ordinatum fuit per Dom. Regem, et ejus
Consiliarios, quod quotiescumque melleia, vel domorum fractio, raptus mulierum, vel
aliud consimile maleficium Parisius acciderit, omnes vicini et alii, qui
hoc sciverint, statim exeant ad impediendum malum pro posse suo, et ad arrestandum et
capiendum malefactores, quos si arrestare vel capere non potuerint, levent clamorem, ad
quem omnes, qui illum audierint, currere tenentur : et hoc proclamabitur ad
bannum, et transgressores et inobedientes graviter puniantur. Quibus adjungenda
videntur, quæ in hanc rem habet Philippus Li jugemens est bons, et le coustume est bonne, qui quort en
Beauvesains, en ce que chascuns pot, et doit penre les malfeteurs à justice, et sans
justice : et especialement les larrons et les bannis et les amandés, et tos cis qui
s'ensivent por quelque cas que ce soit, quand cas est apers, eus
[Edit. Beugnot. quand cris est
aprés eus,] et loist à tos à penre les vis, s'il
poent, et mener en main de Justice : et se li malfeteur tornent à defense, et
on les occit en prenant, on n'en doit rien demander as preneurs. Car mis vaut qu'il
soient occis qu'il escapent. Et plusors fois avons nos commandé en nos assises que tuit
saillent as cris qui avenront, et que cascuns mete paine en arrester les malfeteurs
dessusdits, etc. Nec prætermittenda etiam quæ in hac voce scribit Rastallus :
Hue et crie est un pursuit de un ayant commis felonie par le hault chemin ; car
si le partie rob, ou ascun en le companie de un qui fuit murdri ou rob, vient al
Constable del prochein ville, et lui commanda de faire Hue et crie, ou de faire
pursuit ; puis l'offendor, describant le partie, et si prés que il poit, montrant quelle
voie il est allé, le Constable doit immédiatement de appeller sur le paroche, par aid en
querance le felon ; et se il ne soit trouvé là, donc de donner garrein al Constable, et
il ad prochein à luy, desque le offendor soit apprehend, ou al meins jusque il soit été
poursuie al latere de mere. Obtinuit etiam in Hispania, maxime in Navarra, mos
idem, reos ac malefactores persequendi : apud eos enim ineuntur societates, quas
Hermandatas, quasi
Fraternitates, Navarri ;
Junctas, quasi
Uniones, Aragonii vocant : quibus qui adscripti sunt, quoties aliquod gravius delictum admittitur, facto ad sonitum æris campani concursu
(ab crit et repic de campanes, ut habet Charta ann. 1452.) de compacto in illos impetum facere, reosque judicibus sistere tenentur. Exstat in hanc rem Ferdinandi Aragonii Castellæ Regis Edictum, apud Medinam
de las Grandezas de Espanapart. 2. cap. 72. cujus summam delibavit Antonius Nebrissensis Decade 1. Rer. a Ferdinando et Elizabeta gest. lib. 6. cap. 3.
Hermandatietiam meminit Marinæus Siculus lib. 19. de rebus Hispan.
Hutesio, vox
clamor, apud Practicos Gallos, Anglos, Italos, etc. usurpari ex hoc usu cœpta pro rei alicujus vindicatione, quam etiam
Calumniamvocabant : quod qui rem repetebat,
levato clamore, coram testibus ac convicibus suam esse assereret, sibique restitui postularet : quod etiamnum faciunt Normanni nostri, apud quos rei vindicatio
Clamor de Harodicitur, de quo supra egimus.
clamor levatur, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 767. tom. 2. pag. 293. 345.
Quod sectæ de Uthesiis fiant secundum antiquum debitum modum, ita quod
negligentes, et Uthesium sequi nolentes capiantur, tanquam consentientes malefactoribus,
et liberentur Vicecomiti, et insuper in qualibet villa provideantur 4. homines, vel 6.
secundum quantitatem villæ ad vicesia prompte et instanter prosequenda, et ad
malefactores prosequendos, si supervenerint, etc. Ubi perperam editum
vicesia. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 15 :
Si quis catallum aliquod
furatus fuerit, et sequela clamoris viciniæ sequatur eum, etc. Bracton. lib. 3.
tract. 2. cap. 10. § 1 : Quia sunt quidam, qui statim fugiunt post feloniam, et
capi non possunt, statim post tales, levetur Hutesium, et fiat post eos secta de villa
in villam, quousque malefactores capiantur, alioquin tota villata in misericordia Regis
remanebit. Leges vernaculæ Guillelmi Nothi cap. 5 : Cil ki prendra barun
sans suite et sans cri, etc. Charta Odardi Dom. Hamensis ann. 1328 : Se
aucuns meffais est fais en ladite ville, lidis Maire et Juré porront suir le malfaiteur
par toute la terre dudit Seigneur à frecque poursuite, et aveuc duell. Infra :
Si tost comme lidis Sires, ou si hoir seront enfourmé de la frecque poursuite,
rendre le deveront ausdis Majeur et Juré, etc. Vide Hermendatum.Utesium, in Charta Henrici III. Reg. Angl. apud Gull. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 65.
Huesium,inquit, hoyesium, clamor, Gallice Oyer, Latine Audire; quod
est in usu in proclamationibus, scilicet cum lictor armatus aut legatus populum
convocat, et orat ut se audiat. Huchement dicitur in Ordinat. Metens. tit. 2. art.
52.Huage, in Charta ann. 1473 :
S'ensuit ceux qui doivent
chasser en mes forests à toutes grosses bestes, rouges, rousses, noires, toutesfois que
moi ou mes officiers voulons chasser, et aussi ceux qui doivent le Huage ausdites
grosses bestes en mes forests. Ubi manifestum est significari inconditum illum
clamorem, quem, venante Domino suo, edere tenebantur vassalli et subditi, ut feræ eo
territæ e latibulis suis prodirent.Huée, Intervallum nempe, intra quod clamor audiri potest, in Lit. remiss. ann. 1449. ex Reg. 180. Chartoph. reg. ch. 34 :
Ilz estoient en une cave près aussi
comme d'une jupée ou Huée de son hostel.Hucours, qua significari videtur hominum concursus, qui clamoribus editis feram e latibulis suis prodire aut in silvam regredi cogunt. Charta ann. 1321. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1317 :
Et puet ledit monsour Hervé de Leon et ses heirs mettre
cours ou Hucours, ou l'un ou l'autre, entre ledit bois, qui fut à Eon de Coitan-Scoure
et le bois de Bodister, à la fin de prendre la beste ou de la faire retourner, à la fin
de la prendre à son bois, si faire le puet. Quod faire la Huhedicitur, in Charta ann. 1404. ex Reg. feud. comit. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 29. v° :
Doivent les dessusdiz et chascun d'eulx et sont tenuz faire la Hure
(sic) en la fourest de Mouliere à la chasse, quant ledit seigneur chasse ou
fait chasser ; et doit avoir chascun, qui est à ladite Huhe, ung pain d'un Parisi.
Hues perperam, pro Niés,