hure
Hueren, conducere,
Hire, Anglis. Chron. Hamel. apud Leibnit. Script. Brunsvic. tom. 2. pag. 515 :
Hæc autem sunt jura
ejusdem civitatis, quæ sequuntur. Buermeister eorum autoritate et ex parte Consulum
habebit judicare super omne pretium deservitium (f. de servitio) quod
vocatur meinasme vel Hure, et super animalia pennata, et super vestes abluendas, et
super loca sepium et super quælibet ædificia.