iacere
Præter Jacere nostrum, et exercitum et
equitationem. Alia ejusdem Regis et anni, in Tabul. S. Dionysii : Talliam
de annona, quæ dicitur mestiva, avenam, quam accipiebat ab unoquoque hospite, porcos seu
frescingias, anseres, et gallinas, Jacere, et procurari, sive ipse, sive sui,....
corveias, etc. Occurrit ibi rursum. Pactum inter Monachos S. Dionysii et
Advocatum de Solemniaco ann. 1233 : Recognosco quod nec ego, aut hæredes mei
possumus Jacere vel manere, vel aliquid capere in domo S. Dionysii apud
Solemniacum. Guigo II. Prior Cartusiæ in Statutis ejusd. Ord. cap. 36. § 4 :
In superiori autem domo non nisi religiosi hospites Jacere consueverunt.
Ita usurpant Statuta antiqua ejusdem Ordin. cap. 8. § 42. cap. 9. § 28. Itinerarium Petri
de Columbaria Cardinalis tom. 1. Bibl. Labbei pag. 354. etc.
Qui bona despiciunt, de justis projicientur.
Qui latriam Jaciunt, cum dæmonibus patientur.
Anno salutis 1405. rei frumentariæ inopia Nicolaus Estensis relicto Franscisco
Patavino, cum quo fœdus Jecerat, etc.
Icerat.
Item dixit... quod ipsa quæ loquitur,
in dicta domo Jacebat de partu, etc. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 108.
Chartoph. reg. ch. 134 : Quæ quidem Margareta tunc de puero Jacens et propter hoc
se balneabat, etc. Vide supra Gesina 1. et infra Jassina.