Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

idithum

IDITHUM
. Lambertus Schaffnaburg. ann. 1070 : Ipse denique, qui ut res certamini committeretur, vehementissimus auctor incentorque fuerat Rutgerus Comes, is nunc primus fugiendi auctor ac signifer apparebat, omnique, ut vulgo dicitur, vento citatior, montes et colles modernus Idithum transmittebat. Alcuinus poem. 221 : Instituit pueros Idithum modulamine sacro, Utque sonos dulces decantent voce sonora, etc. Ubi vir doctus Idithum putavit esse auctoris nomen, qui sub Carolo M. vixerit. Guill. Brito lib. 4. Philipp. v. 576 : ...... Præstructus ab illo Esdra, qui docuit reparare volumina Legis Atque Prophetarum, Psalmos, Ithidique libellos, Et Testamenti simul omnia scripta prioris. Ubi editor ad marginem correctionis vice reposuit, f. itidemque. Alii Psalmos Davidis, qui pro Idithum inscribuntur, intelligi volunt, 38. 61. 76. de quo lib. 1. Paralipom. cap. 9. 16. 25. lib. 2. cap. 5. 29. 35. etc. Hieronymus in Psalm. 27. et Isidor. lib. 7. cap. 8 : Idithum, Transiliens eos sive saliens eos, etc. Jo. de Janua : Idithum interpretatur Transiliens eos vel saltans : quia quosdam humo inhærentes, et ea quæ in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus ponentes, transilivit canendo iste qui vocatur Transiliens. Vide Chronicon Alexandrinum pag. 202.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list