iejunium
observantia paschalis, apud Gregor. in libro Sacram. Idem quod Quadragesimale.
Per
annum 4. Jejunia in Ecclesia celebrantur. In Natali primum, deinde in Pascha, tertium in
Epiphania, quartum in Pentecoste. Nam in Natali Salvatoris Domini jejunandum est, deinde
in Paschæ Quadragesima, atque in Ascensione itidem in cœlum post Pascha die
quadragesimo, inde usque ad Pentecosten diebus decem, etc. Vide
Quadragesima.Laici omnes feria
iv. a carne abstineant, et vi. feria jejunent, si ita possunt
perficere, aut pauperibus eleemosynas tribuant.Æstivale, Autumnale, et Hiemale, seu
Jejunium primi, quarti, septimi,
et decimi mensis, vel quatuor temporum, ubi primus mensis est Martius, a quo annum auspicabantur ; quartus Junius ; septimus September, et decimus December. Vide vetus Kalendarium Rom. editum ab Allatio lib. de Dominic. et Hebd. Græcor. cap. 37.
In primo mense, inquit Ordo Romanus,
quarta et sexta feria, vel Sabbato in prima hebdomada ipsius mensis primum jejunium
celebratur.Secundum temporis jejunium, in quarto mense, in secunda hebdomada ipsius mensis, quarta et sexta feria vel Sabbato consummatur.
Tertium temporum jejunium septimi mensis, id est, Septembris, tertia hebdomada ipsius mensis, ut
Quartum jejunium, quarta hebdomada, in iisdem feriis consummantur,... et tunc sacri Ordines in Ecclesia Romana de iis qui vocantur Cardinales, tradi consueverunt. Alibi :
Ut autem hoc jejunium celebretur in
largitione sacrorum Ordinum, Ecclesiæ primitivæ mos obtinuit. Sed postmodum
Gregorius VII. PP. statuit, ut jejunium, quod dicitur Martii, in prima hebdomada
Quadragesimæ, secundum in hebdomada Pentecostes celebraretur, tertio et quarto more solito
remanentibus, ut est apud Micrologum cap. 24. quod sane in Concilio Salegunstadiensi ann.
1022. can. 2. in Quintilineburgensi ann. 1085. 13. Gregorii Pontificatus, ac deinde in
Placentino ann. 1034. in Concilio Claromontensi ann. 1095. can. 27. et in Conventu
generali Episcoporum Germaniæ in Northusens. ann. 1105. apud Conradum Uspergensem statutum
legimus. De tempore jejunii quatuor temporum, prostant hi versus :
Vult Crux, Lucia, Cinis, Charismata dia,
Quod det vota pia quarta sequens feria.
Horum porro jejuniorum denuntiatioolim flebat in Ecclesia, in Missa, post illa verba :
Pax Domini sit semper vobiscum, et cum spiritu tuo. Post hæc
enim commonebatur plebs pro jejunii 1. 4. 7. et 10. mensis temporibus, ut
est in Codice Remensi in orationibus quotidianis ad missam, apud Menardum, Formulam
itiusmodi denuntiationis jejunii quatuor temporum habet Gregorius Magnus in libro
Sacramentor. pag. 106. Cardinalis Bona lib. 2. Rerum Liturgicarum cap. 16. num. 4. et cap.
1. num. 4. lib. 1. Sacrament. Ecclesiæ Romanæ cap. 82. Ejus etiam mentio est in Capitulis
Caroli M. lib. 6. cap. 183. Litania major, si infra octo
dies Paschæ evenerit, nullum jejunium, nulla abstinentia, nec aliqua ejus mentio fiat,
nisi festiva tantum processio. Si autem alio tempore evenerit, omnes exceptis parvulis
et infirmis jejunent, etc. Istius jejunii mentio est apud Sidon. lib. 5. Epist.
14. lib. 7. Epist. 1. In Concilio Engelheimensi ann. 948. cap. 7. Moguntino cap. 33. apud
Burchard. lib. 1. cap. 94. interrog. 48. lib. 13. cap. 7. lib. 19. cap. 5. et Ivonem part.
4. cap. 40. Petrum Damian. lib. 6. Ep. 35. etc.infra octo dies Paschæevenire non possunt. Vide in Litaniæ.
Ecclesia universalis, inquit Ordo Romanus, quia
cum imperiti homines secundum dementiam gentilium hunc diem a Principe suo Jano, quem
pro Deo colebant, ita vocatum, multis Diabolicis spurcitiis sacrarent : quatenus his
calamitatibus auctor vitæ finem imponeret, jejunium publicum in isto die fieri
præcepit. De eodem jejunio Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 40 :
Proinde ergo SS. Patres considerantes maximam partem generis humani eodem die
hujusmodi sacrilegiis ac luxuriis insidere, statuerunt in universo mundo per omnes
Ecclesias publicum jejunium, per quod agnoscerent homines in tantum se prave agere, ut
pro eorum peccatis necesse sit omnibus Ecclesiis jejunare. Adde Alcuinum lib. de
Divin. Offic. cap. 4.a lacticiniis abstineatur.
Ante
diem Ascensionis Domini mos est Ecclesiarum Occidentis, per tres dies
proximos jejunium exercere, et Litanias agere, etc. Concilium Aurelianense I.
can. 27 : Rogationes, id est, Litanias ante Ascensionem Domini ab omnibus Ecclesiis
placuit celebrari : ita ut præmissum triduanum Jejunium in Dominica Ascensionis
Festivitate solvatur,... quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis
utantur.
De jejuniis
vero antiqua a monachis instituta serventur, ut de Pascha usque ad quinquagesimam,
exceptis Rogationibus (quibus et ipsis laicis indictum erat jejunium)
omni die fratribus prandium præparetur.In Septimana Ascensionis Domini non debent
carnes comedi, nisi in die. Adde Homiliam Anonymi de Decimis et Jejunio editam a
Baluzio post Capitularia col. 1376.Insuper, omnibus
et singulis Rectoribus, et Vicariis et Capellanis prædictis præcipimus et mandamus,
quatenus in Majori Letania, festo videlicet Sancti Marci, et tribus diebus Rogationum
parochianis suis jejunare consulant ; non autem sub pœnis excommunicationis, aliove
præcepto, prout in nonnullis prædecessorum nostrorum Statutis cavetur, ipsos parochianos
faciant jejunare.Vigilia vero Epiphaniæ,
quam plebes diverse colunt, (alii enim jejunant, et alii prandent,) nobis jejunandum
congruum videtur, etc. Vide Petr. Damian. lib. 6. Epist. 35.Ut post Quinquagesimam tota hebdomada ex asse
jejunent. Meminit præterea jejunii hebdomadæ Pentecostes, Concilium Oxoniense ann. 1222. cap. 8. et Concil. Copriniacense can. 19. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 28 :
Secundum jejunium est, quod juxta Canones post Pentecosten alio
die inchoatur, .... hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini
Ascensionem completur, etc. Ordo Romanus jejunium Pentecostesvocat illud Jejunium 4. temporum, quod post Pentecosten fit. Vide S. Leonem Serm. 1. 2. 3. 4. jejunio Pencostes, Rabanum lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 21. Menard. ad libr. Sacrament. Gregor. pag. 165. et Cotelerium ad Constitut. Apostol. pag. 254.
Ut in hebdomada Pentecosten non
flectantur genua et non jejunetur, nisi statuti fuerint dies jejunii. De
jejuniis quippe Monachorum, uti vocant, regularibus, quæ per hanc hebdomadam interdicuntur
isthæc accipienda.Sabbato in Vigiliis Pentecostes omnes jejunium faciunt,
etc. Idem statuitur lib. 6. Capitul. Caroli M. cap. 187. et in Capitulis S.
Bonifacii Archiepisc. Mogunt. cap. 34. Adde S. Ambrosium Serm. 60. Anonymum in Homil. de
Decimis et Jejunio edit. a Baluzio, et Durandum l. 6. cap. 7. num. 17. In aliquot tamen
diœcesibus apud nos Jejunium istud haud observatur.Mariæ. Joan. Episcop. Abrinc. de Offic. Eccles. :
Nullam enim
celsitudinem reverentiæ hujus diei (Epiphaniæ) reperimus, quam in omnibus
diebus Purificationis B. Mariæ, in quibus per aliquot dies jejunamus.Fidisjam ex more institutum apud Ruthenos confirmat Paschalis II. PP. in Bulla ad Begonem Abbatem Conchensem apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 337 :
In
Ruthenico igitur pago, præsertim apud Conchense vestrum Monasterium, ubi Beatæ Fidis
corpus requiescere creditur, ante secundum Nonas Octobris quibus eadem virgo martyrium
consummasse legitur, sicut ex more vos devotissime agere audivimus, vigilias et solemne
jejunium celebrari annuimus et decreti præsentis auctoritate firmamus.Laurentii, solius inter Martyres celebrat Ecclesia, quia
beatus Laurentius gravius cæteris passus est. Unde B. Sixtus dixit ei : Majora tibi
debentur pro Christi fide certamina. Durandus lib. 6. cap. 7. n. 12. et 20. cap.
4. n. 1. ex Beleto cap. 145. Idem Durandus lib. 7. cap. 23. n. 1 : Beatus
Laurentius, quia post beatum Stephanum inter alios Martyres primatum obtinet, vigiliam
habet, non quia majorem pœnam sustinuerit, quam alii, nam multi tantam pœnam
sustinuerunt, sicut B. Vincentius et B. Georgius, et alii quidam : sed propter Officium
Prædicationis et propter Martyrii locum, quia Romæ : et propter bonam administrationem
thesaurorum Ecclesiæ. Idem n. 5. ait solum inter Martyres habere jejunium
institutionis. Hinc mirari subit, cur aliquot Francici Præsules in nupera Festorum
abrogatione, et Festum S. Laurentii et Jejunium pariter abrogarint, cum, ut ait ibidem
Durandus, generalia et specialia Jejunia per Episcopos in Synodo et Conciliis
instituta, solvi non debeant. Vide Concil. Salegunstad. cap. 1. et Copriniacense
cap. 19. Synodum Bajocensem ann. 1300. cap. 66. etc.Martini, solius inter Confessores celebrat Ecclesia. Durandus lib. 6. cap. 7. n. 20.
Joannis Baptistæ, apud Anonymum Homilia de Decimis et Jejunio, edit. Baluzianæ. Vide Durandum in Rational. lib. 7. cap. 14. n. 4.
Michaelis. In Legibus Ethelredi Regis apud Habant editis § 2. apud Bromptonum, statuitur, ut omnis Christianus, qui ætatem habet, jejunet tribus diebus in pane et aqua ante Festum sancti Michaelis, scilicet die Lunæ, die Martis et die Mercurii, et ad Confessiomem vadat, et nudis pedibus ad Ecclesiam, etc.
jejunium Bannitum, banno seu Edicto publico indictum.
Indictum jejunium, lib. 5. Capit. Caroli Magni cap. 87.
Indicere jejunium, dixit Sidonius lib. 7. Epist. 7. ut et Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 34. quemadmodum
Indicere hostem, Annales Francorum Bertin. ann. 867. quod alii
Hostem bannire. Concil. Salegunstadiense cap. 15. et Capitulare Ahytonis Episcopi Basiliensis
Indictum vero jejunium, quando a Palatio vel a Domno
(al. Domo) fuerit denuntiatum, ab omnibus generaliter
observetur. De Jejuniis vero a Regibus indictis agunt Gregorius Turon. lib. 9.
cap. 21. Carolus M. in Epist. ad Fastradam Reginam, Capitulare ann. 828. Epistola
generalis Ludov. Pii, ex Placito Aquisgranensi, et Anonymus de Miracul. S. Wismari cap. 1.
extremo.
Post Salus et Miseri tibi erunt jejunia banni.
Id est, post Dominicas, quibus canitur Saluset
Misericordia, quarum illa est Dominica, 19. post Trinitatem, hæc Dominica prima post
Quasimodo. Jejunii banniti originem sic ex MS. Codice refert idem Serrarius :
Feria secunda,
quarta, et sexta post Dominicam Misericordia Domini , et
Salus populi , Jejunium Banni in tota Diœcesi Moguntina
institutum est contra plagam aboriendi, quæ otim in diœcesi Moguntina graviter in
hominibus et bestiis sæviebat, curataque est, et remota a Domino misericorditer per hanc
observantiam, quæ agitur in Ecclesiis Collegiatis, cum Processionibus, jejuniis, et
orationibus singularibus ibi institutis, cum abstinentia carnium in populo, feriis 2. et
4. olim etiam feria 6. cum abstinentia ovorum et lacticiniorum, quod modo relaxatum est.
Nemo igitur hujusmodi modicam abstinentiam observare negligat aut contemnat, ne incurrat
Dei vindictam, qualem communiter incurrunt temerarii prævaricatores. Codex
alius : Feria secunda post Dominicam Misericordia Domini ,
celebratur jejunium Bannitum : qua die post Primam itur ad sanctum Joannem, et in exitu
cantatur. Omnipotens Deus nostrorum consolatio , et deinde
incipitur Missa, qua finita legitur Sexta, et postea reditur ad Ecclesiam Moguntinam cum
Litania.... Feria quarta in jejunio Bannito itur post Primam ad Ecclesiam Moguntinam cum
Litania... Feria quarta in jejunio Bannito itur post Primam ad Ecclesiam S. Mariæ ad
Gradus, et ad exitum cantatur Antiphona, Oremus, Dilectissimi :
cætera, ut supra. Feria sexta in Jejunio Bannito, itur post Primam ad S. Mauritium, et
in exeundo de Choro per totam viam mediam cantatur, Timor et tremor venit in
Niniven , et cætera, ut supra.Fideles pro defunctis
amicis Jejunia et oblationes triginta diebus adimpleri faciant.quod Ecclesiastico more pœnitentialibus traditur ad
remedium, inquit Sigefridus Episcop. Moguntinensis Epist. 3.Ideoque ammonemus ut Triduana
Jejunia ab omnibus in ista parochia commorantibus fieri jubeantur. Abbatum
quoque electioni aliquando jejunium præivisse, testis est Guibertus Gemblacens. in
Epistola ann. circiter 1182. ubi de electione Abbat. Majoris Mon. apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 609.Cum sociis se purget, vel
Jejunium ineat, si opus est, et applicetur ad Corsned, et fiat voluntas Dei.
Ordo Romanus et Beda in Præfatione ad librum de Remediis peccatorum : Singula
quæque dijudicet, et aliquos a cibis abstinendo, alios eleemosynas dando, nonnullos
sæpius flectendo genua, sive in cruce stando, aut aliquid aliud hujusmodi, quod ad animæ
salutem pertinet. Benno Cardinalis de Vita Hildebrandi, seu Gregorii VII. PP. :
Idem Præsumptor (Gregorius VII.) Jejunium indixit Cardinalibus, ut
Deus ostenderet, quis rectius sentiret de corpore Domini, Romanane Ecclesia, an
Berengarius, per hoc manifeste probatus infidelis, cum in Nicæno Concilio scriptum sit,
quia dubius in fide, infidelis est. Et de corpore Domini signum quæsivit, quod petente
B. Gregorio ad firmandam mulieris fidem contigit, quando panis Christi formam accepit
digiti : et misit duos Cardinales, Othonem et Cunonem ad sanctam Anastasiam, ut ut cum
Suppone ejusdem Ecclesiæ Archipresbytero, triduanum jejunium peragerent, et illi tribus
diebus singulis per dies singulos Psalterium et Missas decantarent, ut supradictum
signum eis Christus ostenderet : quod minime contigit.
Jejunia legitima
tria sunt in anno pro populo, xl. ante Pascha, ubi decimas anni solvimus,
et xl. ante Natale Domini, et post Pentecostem xl. dies et
noctes.Fames. Barthii Glossar. ex Roberti Monachi Hist. Palæst. :
Hanc
famis asperitatem, ut suos probaret, evenire permisit Deus. Nam et suos premebat
Jejunio , et vicinas nationes disterminabat gladio.