imbraculum
In Imbraculo enim ostii
illius Ecclesiæ Deum diu noctuque exorabat. Ubi doctiss. Editor Sollerius :
Imbraculum hic sumitur, ni fallor, pro tecto, quia in illud decidit imber, vel
imbricibus tegitur. Nisi forte quis cum MS. Rotomag. malit legere Umbraculum,
pro loco ubi est umbra, qualis esse solet in porticu Ecclesiæ.