Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

immolaticiae

IMMOLATICIAE
. Escæ, carnes, idolis immolatæ. Mortiferi idolorum cibi, apud Cyprian. de Lapsis. Occisarum hostiarum miser sanguis, apud Julium Firmicum de Errore profanar. religion. Cibi dolorum cultibus Immolati, in Concilio Aurelian. II. can. 40. Immolata dæmonibus, in Aurelianensi IV. can. 15. Εἰδωλόθυτα, in Epist. 1. ad Corinth. 10. Gloss. Græc. Lat. : Θύσιμος, Immolaticius. Εἰδωλοθυσία. Immolaticium. Ab iis abstinere jubebantur Christiani, ne gentilitiæ superstitioni viderentur participare, adeo, ut si eas contigissent, gravi pœna, ac, uti vocant, pœnitentia mulctarentur, ut est in Pœnitentiali Halitgarii cap. 6. et in Addit. 4. ad Capitula Caroli M. cap. 54. Solebant autem Gentiles, qui ex sacrificio domum redibant, portiunculam aliquam victimæ consecratæ domesticis suis afferre, quod docet Scholiastes Aristophanis in Pluto. Sed et interdum in macellis venum exponebant, et ex iis collecta pecunia Sacerdotum erat, ut est apud S. Augustinum lib. Expositionis quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom. cap. 78. Unde sæpe legimus, porrectas a paganis ad manducandum ejusmodi escas Christianis Martyribus, in Actis Martyrii SS. Tarasii et Socior. apud Baron. ann. 290. n. 24. et apud Gregorium M. lib. 3. Dial. cap. 27. Vide eumdem Augustinum Epist. 153. et Lactantium lib. de mortibus Persecutorum n. 37.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list