immundae
a sanguine et suffocato. Hinc liquet quid sibi velit Capitulum 100. Theodori Cantuar. Archiep. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 61 :
Qui carnes Immundas manducaverint, et olera quæ cum carne
coquuntur, cessare oportet a ministerio ; hoc est, Qui carnes cum sanguine, seu
carnes suffocatas manducaverint. Interpretationem, si opus est, firmant Capitulum 105 :
Sanguinem sine voluntate edentibus non esse peccatum, et Capitulum 119.
Aves et animalia cætera, si in retibus strangulentur, non sunt comedenda ;
similiter ab accipitre mortua. Apostolus etiam dicit : Similiter abstinete vos a
suffocato sanguine et ab idololatria. Haud scio an aliud posterius sit
hujuscemodi interdictionis exemplum.