impiare
~iare, crudeliter agere
~iare, impie agere
~io, -as, i. impie agere vel impium facere
Hæc consuetudo in tantum quibusdam irrepsit, ut se
in hoc facto peccare non intelligant, dicentes nihil obesse illis, quorum ossa Impiant,
cum utique si illis non obsit, plurimum sibi tamen noceat... Desinant ergo homines
Impiare ossa mortuorum. Guibertus lib. 1. de Vita sua : Quibuslibet
impuritatibus Impiari. Idem lib. 1. de Pigneribus Sanctorum : Sunt enim
quamplurimæ super quibusdam Sanctis relationes, quibus potius eorum præconium apud
infideles Impiari poterat, quam aliquatenus illustrari. Vide Turnebum l. 15.
Advers. cap. 6.Sceleratus, apud Festum.