inautorare
Inautoratio, Cooptatio, præsertim cum ex auctoritate fit. Leg. Polon. a Prilusio collectæ pag. 267 :
Civium ad militarem ordinem Inautoratio
quomodo rata esse debet, vel non... Porro quod sculteti et kmetones etiam in militarem
ordinem per regem Inautorentur, et milites atque scartabelli
appellantur.